Annus
2 0 0 6


1) "Ioannes Franciscus Revel iudex intellegens fuit hominum odio ardentium

De Ioanne F. Revel et de America Latina.

I - "Ioannes Franciscus Revel iudex intellegens fuit hominum odio ardentium in Americanos. <Si Americani se ipsos negotiis ad alias gentes pertinentibus implicantur, veluti 'imperialisti' damnantur; e contra aliorum populorum turpiter incuriosi esse putantur, quotiens ea neglegunt, quae extra Foederatas ipsorum Civitates accidant. Breviter, de omnibus rebus Americani improbantur>. Quod haec et similia Revel scripsit, multi eius memoriam damnarunt ac damnant" (haec aliaque hodie rettulit Mauritius Stefanini in actis diurnis Mediolanensibus, quae 'Il Foglio Quotidiano' inscribuntur, p. I, in symbola dicata hominibus, qui 'glorificati moriuntur', et aliis, 'quorum memoria damnatur'; Italice: 'Morire dannati, morire nella gloria').

II - "In omnibus fere Americae Latinae Civitatibus arma magis magisque comparantur. Quae quidem Civitates etsi non paucis contentionibus et simultatibus dividuntur, in eo tamen coalescere videntur, quod Georgium Bush atque Americanos odio habent": haec leguntur in titulo et 'sub-titulo' cuiusdam symbolae, quam Homerus Ciai scripsit in hodiernis actis Romanis q. i. 'la Repubblica', p. 21.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae