Annus
2 0 0 6


Solus Papa decernet utrum usus tegumembri ob SIDAm permittatur catholicis necne

Radiophonicae Vaticanae collocutus, Mexicanus ille episcopus qui praesidet Consilio Pastorali ad Sanitatem, nomine Javier Lozano Barragan, a Civitate scilicet Vaticana elaborari studium "scientificum et moralem" de adhibendo tegumembro coniugibus rite coniunctis "quorum alter patiatur SIDAm" demonstrat, sed potestatem decernendi quid censeat Ecclesia penes pontificem maximum fore commemorat, cuius viri sapientia ab Spiritu Sancto illustrata sit captura consilium rectum pro remedio tantae iam "pandemiae", ut numeratis patientibus portantibusque virus 168 milliones hominum affligere videatur; igitur dicasterium suum ad hoc laborare proponit, necnon ut medicamina ad pauperrima aegrotantium capita perveniant, utque libellus ad usus afflictorum edatur. Ceterum vestigationum suarum "documentum" Sancto Patri praeparari, eidemque solemniter esse tradendum. Nam nudius tertius actis LŽEspresso vulgantibus verbum "documenti", atque nuper dicente Carlo Martini Episcopo Mediolani praeservativum in praesentia "e malis minimum esse", nonnulli deducebant iam iamque fore, ut famosa ecclesiae duritia adversus tegumembrum mitigaretur. Quapropter cardinalis Barragan ostendit hanc esse vigentem voluntatem Vaticani: ut praecipuum illud remedium SIDAe, "in abstinentia aut fideli coniugio" conditum, a catholicis assumatur. Maximae sibi esse curae, ne hoc internecivum virus plures martitos praesertimque vulnerabiles uxores corripiat.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae