Annus
2 0 0 6


Osama bin Laden Nationes Unitas institutum "infidele" esse sentit

DUBAI - Osama bin Laden, in altera parte inscriptionis audiendae Domenica feria publicatae, dixit Nationes Unitas esse instrumentum in manibus sionistarum et eorum qui sacrum sub crucis vexillum bellum contra Muslimos agunt.

"Corpus infidele est et quicumque accipiat eius consilia convertitur statim in infidelem. Est instrumentum ad exsequenda per bellum adversus nos (Muslimos) consilia crucigeros-sionistas, inter quos militant ii qui nostram terram occupant ac dividunt," dixit bin Laden.

Inscripta in vitta vox transmissa est per catenam televisivam Al Jazeera.

Bin Laden increpavit id factum, ut Muslimi non habeant scamna permanentia in Concilio Securitario senatus mundani, quamvis in albo orbis terrarum quintam partem repraesentent.

"ii bellum sub crucis vexillo gerentes in orbe, iuxta budistas paganos, assident quinque scamnis perpetuis et habent ius intercessionis in Consilio Securitario, dum Islamicae gentes e 57 nationibus (...) nullum obtinent locum," demonstravit summus dux motus Al Qaeda.

Atqui acclaravit non petere se scamnum in Concilio Securitario nationibus islamicis, quod existimat eum senatum esse "corpus infidele."

USA, Gallia, Brittania, Russia et Sina tenent quina loca permanentia in Concilio et ius qualecumque consilium vetandi habent. Reliqua scamna (numero 10) sunt rotativa inter ceteras nationes participum, quibus ius intercessionis non datur.

Bin Laden, qui machinatus est maleficia illius nefandae feriae 11 septembrinae, iterum iterumque dixit quibusdam ex Occidente fovere bellum sacrum adversus Muslimos in animo esse nationibus.

Easdemque nationes accusat huius sceleris, quod ipse deffinit ut "conflictum inter cultus civiles" suscitatum.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae