Annus
2 0 0 6


crater

Crater nugarum 21 Aprilis, in Re Publica Latina Litoris Feri (Costa Brava), id est domi Albinianae oppidi Empuries Catalaunorum scriptus

HOMO HOMINI CANICULA

Numerum ictuum canicularum marinarum in homines in litore maris natantes ultimis in annis ob hanc rem auctum esse, quod bestiis his non satis iam remaneret escae iis propriae: piscium litoralium, qui pisces a piscatoribus humanis magis magisque eorum varia genera captantibus multis in regionibus ad paucitatem nisi nullitatem redacti sunt. Ita saltem putat biologus Australianus Scorseby Shephard, memorans a veteribus scientistis sine dubio probatum esse carnem humanam caniculis marinis minime sapire; nunc tamen invitae natatores urinatoresque esse debeant.

In mentem proverbium illud Polonorum venit: Ubi desunt pisces, cancri pisces sint! Cancri, hm, fortasse, sed homines???

In photographemate iuxta monstrata canicula nutrix Americana (American Nurse Shark) comedit natatorem, minime tamen fame ducta, sed ob stultitiam hominis, pinna bestiae gigantaneae vehi conantis.

Contra pornographiam in interrete pugnant piratae interretiales (Anglice hackers) manus Da-Net, e gregibus orthodoxorum Iudaeiorum electi - nuntiant acta "Yedioth Aharonot". Piratae hi intrant paginas pornographicas easque ita mutant ut pro graphematibus nudis rabbinos barbatos inspicias necnon admonitiones pornographiam iam multos homines in difficultates mentales, consilia periculosa capienda necnon ipsam mortem adduxisse.

Ob rixam maritalem dimidiae horae omnia vulnera corporalia cicatricesque recentes, si tales marito uxorive casu adsunt, totius diei spatio lentius sanentur secundum "Archives of General Psychiatry".

Multa 114 dollariorum punita est mulier senex 82 annorum baculo nitens, quia non satis cito viam autocineticam per zebram pedestriam transgressa esset, ita ut ad alteram ripam viae quattuor zonarum iam sub lumine sibi rubro perveniret. Res - secundum domum diurnariam Associated Press - in Urbe Angelorum (Los Angeles) civitatis Californiae evenit. Ubi videlicet non omnes angeli sunt, certe non omnes iudices.

Iaponicis scientistis contigit fragrantiam suavissimam vanillae ex merdis vaccarum extrahere! Secretum boni effectus sit processus excrementa comprimendi necnon calefaciendi, adest enim iis satis magna, quamquam celata, pars ligninae - materiae scilicet, ex qua odor vanillinus extrahi potest.. Inventores volunt odorem ita extractum ad sapones aliaqua cosmetica fabricanda adhibere. Theoretice 'vanilla bovina' possit etiam ab escis industrialiter factis contineri, timent tament Iapones non multos homines talia comedere velle.

De alio usu excrementorum cogitant magistratus urbis Sancti Francisci (San Francisco) Californiae, electrificinam merda canina comburentem struere volentes. Societas Norcal Waste Systems Inc. iam probat capacitatem hortorum publicorum urbis, ubi canes copiosissime cacent.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae