De Castellionis Florentini hebdomada sancta
De Castellionis Florentini
hebdomada sancta
In plurimis vicis et urbibus Italiae varie celebratur
quotannis hebdomada sancta, id est memoria dierum supremorum Iesu
Christi. Traditiones per saecula servata usque ad tertium
millennium aevi Christiani pervenerunt, studiosorum necnon
periegetarum curiositatem excitantes.
Castellione Florentino (Castiglion Fiorentino), in
oppido Tusco, tres pompae hebdomada sancta habentur. Martis die
comprehensio Iesu in horto Gethsemani commemoratur, Mercurii die
vero flagellatio: nonnulli etiam nunc meminerunt viros, qui
pompae intererant, semet flagellis et scuticis verberare, sed
hodie tantum pedum nuditate qui iter faciunt laborant. Veneris
die mors Domini commemoratur.
Media denique nocte post sabbatum, simul ac presbyterus
Gloriam canere coepit, omnia sodalicia vici, quae ad hoc
convenerant, statuam Christi resurrecti immoderato cursu per
mediam templi navem usque ad altare maius vehunt, populo
exsultante tubis campanisque resonantibus, dum in foro iuvenes
pyrobola lusoria dirumpunt. Quibus celebrationibus hoc
superadditur, quotannis tragoediam de passione et morte Iesu ab
histrionibus agi.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|