Annus
2 0 0 6


CHRISTUM PER GLACIEM,

CHRISTUM PER GLACIEM, NON UNDAS, AMBULASSE; IUDAM FIDELISSIMUM EIUS DISCIPULUM FUISSE!!!

O tempora!...

Investigationibus paleolimnologicis peractis, pateat inter annos 1600 ante et 500 post vitam Iesu Christi calorem faciei lacus Genezareth [quem hic in pictura aeria, lector care, vides] multo frigidiorem fuisse quam hodie, partibus aquae ad occidentalem eius ripam interdum glaciefactis. Super talis glaciei pontivagae parte ambulare potuit Christus, quod discipulis e ripa remota eum aspicientibus visum sit sicut ille vero per undas ambularet - nuntiavit oceanologiae peritus professor universitatis studiorum civitatis Florida, Doron Nof. Dissertatio eius super hanc rem ab actis "Journal of Paleolimnology" modo divulgata est.

Nof, fautor videlicet methodi deductionis Holmesianae, qui ante 14 annos simili modo naturali explicavit transgressionem a Moise eisque Maris Rubri (fuerint hi - docet Nof - aut vento aut tsunami adiuti), addidit casum glaciei alterum argumentum: se non credere hominem qualemcumque per undas ambulare posse. Recte at scite dicis, professor, nec ego umquam talem vidi, nec mater mea!

Si plus, lector care, de revelatione professoris Nof scire cupis, intra: http://doronnof.net/files/kinneret.pdf

---- ----

Non satis id! Pugionem in collum theologiae Christianae hac praeterita septimana infixit societas National Geographic annuntians paratam iam esse translationem Anglicam Coptice II saec. p.Ch.n. scripti evangelii Iudae. Quod evangelium apocryphicum ab hoc tempore amissum putabatur, antequam annis 70s praeteriti saeculi satis ampliora fragmina eius in spelunca quadam desertarum Aegypti inventa sint.

Evangelium hoc docet Iudam Iscariotem fidelissimum omnium discipulorum Iesu fuisse atque non lucri causa tradisse eum, sed... ipsius iussu; quomodo enim aliter, nisi Christo in cruce necato, salus hominis peragi possit? Evangelium, cuius Anglica translatio 26 paginas continet, maxima ex parte desciptio sit sermonum spatio trium dierum habitorum inter Iudam et Iesum proditionem sui flagitantem. Circa tempus paschale translationes evangelii Iudae in principales sermones divulgandi sunt a nonnullis actis diurnis mundi occidentalis.

Nanompouphos

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae