Annus
2 0 0 6


I

02.04.2006

I. Multa per saecula veram originem Nili quaesiverunt homines. Nunc periti caput amnis non in lacu Victoria invenerunt, sed in silva Nyungwensi in Ruanda. Quamobrem hoc flumen immensae prolixitatis longius esse nunc creditur: habet enim 4331 milia passuum:

<http://www.ascendthenile.co.uk/>

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/england/hampshire/4864782.stm>

II. Condoleeza Rice in belli ratione Americanorum vitia esse existimat:

<http://www.welt.de/data/2006/04/01/868724.html>

III. Iterum de re militari deque Americanis qui a rebus novandis abhorrent:

<http://www.lemonde.fr/web/article/0,1-0@2-3222,36-
756925@51-746652,0.html
>

IV. De papa Iohanne Paulo qui mortuus est ante hos duodecim menses:

<http://www.corriere.it/Primo_Piano/Cronache/2006/03_Marzo/31/papa/>

V. In Gallia praeses Chirac certaminibus inconcussus legem novam de iuvenibus adhibendis promulgat. Multi autem qui in academia versantur opere faciendo cessant turbasque efficiunt:

<http://www.elmundo.es/elmundo/2006/04/01/internacional
/1143882571.html
>

VI. Utrum ei, qui annis 1960 novarum rerum temere ac inconsiderate avidi erant, naufragia fecerint moresque civitatis vexaverint necne:

<http://www.melaniephillips.com/articles/archives/001658.html>

VII. Pecuniam magnam effundit, disperdit, dissipat regimen Antonii Blair, saepe frustra atque nequicquam:

<http://www.timesonline.co.uk/article/0,,2088-2114377,00.html>

sed saepius per *probitatem politicam*. Nam parum multi videntur esse homines atra cute, mulieres, senes, claudi qui in Britannia pisces harundine hamoque captare soleant:

<http://www.telegraph.co.uk/news/main.jhtml
;jsessionid=UBVK41X21U3WFQFIQMGSFFOAVCBQWIV0?xml=/news/2006/04/02/nangle02.
xml&sSheet=/news/2006/04/02/ixhome.html
>

Sunt autem qui credant ipsum piscatum esse oblectationem crudelissimam:

<http://www.fishinghurts.com/Angling.asp>

Datae a.d. IV Non. Apr. A.s.n. MMVI e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae