Annus
2 0 0 6


24

VISITATOR INGRATUS

Eheu quid facis, si te visitat crocodilus?

In Floridâ quaedam mulier correpta est totius vitae suae terrore maximo. Cum aperuisset ianuam domesticam iterum iterumque pulsatam, conspexit crocodilum complura metra longum. Quae bestia ianuam tam vehementer pulsaverat, ut rostrum suum esset sanguine oblĭtum.

Bonita Springs ex oppidulo Floridano Mulier terrore Panico correpta telephonavit cum marito suo. Idem sese primo non intellexisse, quidquid vellet uxor consternatissima, telediurnariis stationis NBC2 rettulit. "Illa clamitabat affectu horribiliter hysterico correpta. Primo non intellexi, quid vellet." Cum tandem comprehendisset ante ianuam domûs suae versari crocodilum, se properasse ad uxorem. Eadem iam obstruxerat ianuam domûs, quae sita est in Bonita Springs oppiduli Floridae Civitatis Americanae. Vir narravit bestiam tria metra longam sibi visam esse magnitudine gigantêâ illius King Kong. "Quae fuit ingens, minimum duo et dimidium aut tria metra longa."

Idem animal rêptĭle per unam et dimidiam horam permansit ante ianuam domûs clausam, deinde ab incepto visitandi destitit et se recepit in lacum post domum situm. Paulo post idem crocodilus a venatore est captus.

Dave Jennings, vir tutelae bestiarum peritus, telediurnariis dixit crocodilos in regione Floridae Austro-occidentali haud raros quidem esse, sed perraro fieri, ut eaedem bestiae hortos invaderent ante domos sitos. "Quamvis hoc non liceat, homines solent has bestias cibare. Itaque fit, ut crocodili omnem metum hominum negligant."

Hanc relationem d.24. m.Mart. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae