Annus
2 0 0 6


De Theodulo (

De Theodulo (1) Rahman sive de rerum statu in Afghania

 Bactrorum cum gente proelia plurima quondam
gessit Alexander; denique in imperium
illam etiam gentem, qua non remotior ulla,
non ignota magis, en Macedo subigit.
Pars igitur nunc orbis facta est Bactria Graeci?
Cedit barbaries artibus ac studiis?
Non cedit. Moritur rex magnus: Bactria prima
deficit a regno, barbariesque manet.
Nunc alius populus – forsan heredes Macedonum? –
iussibus Arbusti (2) Bactrica bella gerit;
ignibus et ferro vult propagare salutem
humanum et cultum. Quid tamen efficiunt
hi Macedonum heredes? Absunt sane tyranni,
sub quis gemebat ante diu populus.
Libertas tamen haec, quam bellum hostesque dederunt,
si, lector, quaeris, quid populo valeat,
multa exempla docent: hoc femina quaeque docebit,
quae gradibus timidis per fora perque vias
incedit longo densoque velamine tecta;
hoc docet haec etiam, coniugium fugiens
quae senis ac saevi sese, ut multae, iugulavit.
Exemplumque recens et Theodulus erat,
vir pius atque probus, Mahometi fide relicta
qui voluit Christo flectere abhinc genua.
Deiectusque in vincula causam dein capitalem
hanc ob rem subiit, ut nova lex statuit.
Decrevit tamen hanc legem populus fere totus.
Dum mecum haec recolo, admoneor populi
Germani, qui olim Wilhelmo Caesare pulso
respuit esse liber mox voluitque novum
peioremque creare tyrannum. Libera vita
nolenti imposita quid potest esse homini?

(1) Abdul = „servus Dei"
(2) Arbustum = Bush

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae