Annus
2 0 0 6


De castore primigenio petrefacto et nuper invento (

De castore primigenio petrefacto et nuper invento (cf. „Scientias“)

Vivebant quondam in terris animalia quaedam,
non ovis genitam lacte suo subolem
quae alebant mammis; quin nostri abavi illa fuere,
nostram non ovis progeniem genitam
more pari qui nunc nutrimus lacte materno.
Quid scimus de illis nos homines proavis?
Ingeniosa credimus mammalia prima;
quidni, cum simus stirpe ab eadem homines
nos, qui tam sapientes? Sed quam parva fuere!
Nonne fuit prisco tempore terribilis
saurus, qui immanis dominus terraque marique?
Non vixere diu haec simul; orta brevi
sauros ante exstinctos sunt mammalia – pauca! - ,
credimus. E caelis horribili feriens
vi saxum dein ingens terras omnia mutat,
omnia: quae prope sunt, paene simul pereunt
aestuve ardenti flammisve aurisve nocivis.
Nec securum animal longinquum esse potest:
permultos cineres vis saxi iactat in altum,
noctem qui longam, perpetuam faciunt
multos omni annos terrarum denique in orbe;
solis iam nulli perveniunt radii.
Longam dein hiemem non arbor, germina nulla,
non alga in maribus incolumis tolerat.
Semanimis fame aera pervolat en pterosaurus,
ichthyosaurus nat languidus in tenebris.
Sed nostri proavi vivunt, mammalia prima,
pauca; sed est illis multa dein suboles.
Nunc ipsum hoc prodest illisce, quod ante nocebat:
sunt parva, et pauca pabula sufficiunt,
ut vivant et alant subolem, sauri moriantur
cum fame; sic saxum, quod fere terrigenis
cunctis eripuit vitam, mammalibus illis
sola salus fuerat. Vivere sic etiam
nobis dein tribuit, qui nunc terram dominamur,
ut quondam sauri. Hoc putavere homines…
Sed nunc inventum est mammale animal petrefactum,
quod longe ante illum letiferum lapidem
vixit, cum sauri multi erravere per orbem.
Nunc stegosaurorum litora sub pedibus
ampla pererrabat, nabat nunc cum ichthyosauris.
Quid scimus de illis nos homines proavis?

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae