Annus
2 0 0 6


Disticha Ianuaria MMVI

De causa forensi in Italia agenda, utrum Iesus fuerit necne (cf. Craterem Nugarum)

„Christus erat quidam, Iudaeus, seditiosus,
qui Tiberi periit tempore supplicio…"
Tradidit haec Tacitus (1). „Ob multos urbe tumultos
pulsi Iudaei, quos", ait, „impulerat",
dein alius scriptor, „Chrestos." (2) Non illa videntur
certa satis? Sed nunc rusticus est Italus,
credere qui Tacitum verum dixisse recusat.
Dices: „Qui non vult credere, ne faciat!
Cuique suum!" Tamen is spargi mendacia censet,
Si quis dicit idem, per populum vetita.
Non ab eo Tacitus (fortasse vocabitur olim?)
ipse vocatur in ius, sed miser ecce senex,
seditiosi eius qui impulsorisque tumulti
Iudaei vates cultor eratque pius.
Sextus bis millesimus annus dicitur esse
post Christum natum! Sed miser ille senex
nunc Christum natum esse debebit iure probare.
Christianos rigidos flexibilesque parum
iudicio coram censebat Plinius olim. (3)
Quid, si novisset Plinius hunc Italum?

(1) … Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit, quos per flagitia invisos vulgus Chrestianos appellabat. Auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat. (Tac. Ann. 15, 44)

(2) Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis Roma expulit. (Suetonii Vita Claudii 25)

(3) Interrogavi ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus; perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. (Plin. Ep. 10,96)

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae