Annus
2 0 0 6


PLANTA LUCENS

PLANTA LUCENS

Gregi studentium biologiae Singapurensium contigit excoluere plantam, quae, cum ei non satis aquae esset, collucere incipiat. Quem effectum adepti sunt studentes mutatione genetica adhibita, qua genum urticae marinae, quod fluorescentiam eius viridicolorem producit moderaturque, plantis non-marinis, quae scilicet in testis florum educuntur, iniecerunt. Lux plantae oculo nudo vix respici potest, adhibito tamen instrumento optico facile discernatur. Hoc modo plantae in habitaculis nostris habitae nobis dicere potuerint se bibere velle!

 

Vermiculos vetustissimos in mundo, aetatis enim quattuor milium annorum, invenerunt archaeologi Sinenses in vico Lajila, a terrae motu deleto, olim ad ripam Huaghe in eius fluctu superiori spectanti. Ex analysi phytolitorum patet vermiculos hos flavos (coloris diceres hodierni lamian, ita apud mahometanos Serum communis) e milio esse factos. Non Itali ergo inventores sunt pastae segmentatae, cuius parandi in arte hodie principes mundi putantur! Artem autem 'lamian' "ducendi" inspicere hic potes, lector care, in photographemate laterali.

Gubernatorem autocinetae manibus carentem apprehenderunt vigiles publici oppidi Papamoa Novae Zelandiae, cum celeritate 121 chm.h (chiliometrorum per horam), multo ergo plus quam liceret, currum suum duxisset. 21 annorum mancus pirata viarius uno pede pedalia propellabat, altero autem rotam gubernandi moderabatur. Profectus est se iam per nonnullos annos ita currum duxisse. Licentiam gubernandi numquam obtinuit.

Uxorem quaerit cives Iordaniae 120 annos natus Abu Muhammad, nam pristina uxor, iam ei altera, modo obiverit. Candidata puella flavorum capillorum esse debet, non senior quam 40 annorum, cui maxime omnium rerum placet domi manere puerosque curare. Abu vir robustus est, adhuc nigris tantum capillis, sine rugis in facie. De secreto longitudinis rogatus, dicit se in tota vita nihil aliud quam pisces cum oleo comedisse nec umquam doctorem visitasse. Cottidie itinero 5 chm ambulare solet, numquam nicotiana fumabat nec potiones alcoholicas sumebat.

Artem morbos usu speculi mederi invenerint studiosi Britannorum universitatis Bath. Adhibeatur ars in dolores varios quasi arthreticos artuum placando, ita e.g. cum manus dolosa exerceatur, aegrotus alteram tantum manum in speculo toto exercendi tempore spectat. Tunc contigat interdum simulacro sani artus cerebrum aegroti decipere, ut credatur se alterius manus motus inspicere, eodem tempore magnam partem doloris relevans. Doloris enim producendi - dicunt hi Britanni - praeter ipsum, verum dolorem etiam "opiniones" (pavor etc.) hominis culpandae sint.

Scripsit Nanompouphos

 

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae