Annus
2 0 0 6


27

RUMORES ESSE FACTOS DE PRINCIPIS NOTIS THREICIIS

Harrio regio principi Britanno bracas fuisse demittendas

En asperos mores in militari academiâ Sandhurstianâ valentes: Quidam diurnarii Britanni rettulerunt, cum rumores facti essent de notis Threiciis (CIC.off.2,7) cluni regiae impressis, Principem Harrium coactum esse a quodam milite praeposito, ut rumorem refutaret. Harrius autem tiro regius refertur hanc rem passum esse animo sat aequo.


Princeps Harrius: filiolus delicatus, difficilis, misellus

Londinio ex urbe - "Tiro Wales, demitte bracas et monstrâ mihi clunes tuas", a diurnariis illius „Sun" scribitur clamasse quidam suboptio tempore exercitii militaris. Hoc mandatum insolitum eo effectum esse, quod multi homines iterum iterumque rumigerati essent de notis quibusdam Threiciis alteri cluni principis impressis. Rumore diffusum erat Harrium curasse, ut praenomen amicae suae Chelsy Davy alteri cluni suae inscriberetur.


"Serione hoc mihi imperas?", Harrius interrogasse consternatus a diurnariis refertur ad alium tironem provocantibus. "Demitte bracas, ut videam, num rumor sit verus", praepositum respondisse. Clunibus aspectis praepositum enuntiasse omnia bene se habere. Harrii contiro (CIL 3,1172) relatoribus actorum diurnorum narravit haec: „Ille suboptio coram totâ centuriâ Harrio dolum nexit iocosum. Utinam vidissetis Harrii vultum. Nos omnes risimus. Harrius primo quidem erubuit, sed deinde ipse risit".


Omnem militem scivisse de illo rumore, sed neminem ausum esse interrogare. Harrius princeps 21 annos natus, qui est ordine regiae successionis Britannicae tertius, hôc tempore tirocinium facit in illustri Sandhurstianâ academiâ, qua instituuntur futuri praefecti militares.

Hanc relationem d.27.m.Oct. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae