Annus
2 0 0 6


ANTHROPOPHAGIA

Virum Suetum comedisse suas sorores


In Gävle urbe Sueticâ vir quidam causam dicit propter facinora valdê sanguinolenta: Reus, qui putatur mente graviter captus esse, accusatur, quod ambas suas sorores occiderit, earum sanguinem biberit, membra corporum comederit.

Holmiâ ex urbe – Christer Sammens actor publicus diurnariis illius „Aftonbladet" dixit medicos forenses interim affirmasse vera dicta esse a viro 29 annos nato talia confesso.

Reus refertur m.Martio sororem suam 18 annos natam, septem mensibus postea alteram sororem, 34 annos natam, necavisse multis cultri ictibus. Causa autem facinorum adhuc non certe inventa esse ab actore publico refertur. Fortasse eadem facta esse aemulatione et lubidine inter se commixtis.

Reus inter quaestionem declaraverat se miratum esse, quod primo homicidio facto non esset arrestatus. Cum psychiatri sine dubio invenerunt virum esse mente captum, secundum legem non punietur, sed concludetur morocomio, i.e. valetudinario mente captis curandis.

Hanc relationem d. 19.m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae