| NOVA ET VETERA
 NOVA ET VETERA  IV - HOROLOGIUM In genere venit nomine horologii quodlibet instrumentum ad intervalla temporis dimetienda. Antiquioribus etiam gentibus erant in mutuo commercio aliquae, etsi simpliciores, rationes huius rei consequendae. Syrii enim, Chaldaei, Aegyptii... horologio solari usi sunt ; Etrusci, Osci, Romani... harenaria insuper et aquaria horologia adhibuerunt. Ex antiquorum vero chronometrorum defectione, temporis partitio haud ita fuit atque hodie adcurata. Prisci videlicet Romani hoc modo diei partes nuncuparunt: mediam noctem, gallicinum, conticinium, diluculum, man, ad meridiem, meridiem, de meridie, horam supremam, vesperam, crepusculum, primam lucem, concubium, intempestam noctem. Anno vero 291 a.Ch. cum solarium (Hispanice reloj de sol) et clepsydra (reloj de agua) primo in usum venerunt, tempus exactius computabantur ; unde dies dividebatur in horas duodecim, nox vero in quattuor vigilias tribus horis in singulas conflatas. Horologia proprie dicta seu automatica non nisi ad medium saeculum transactum sunt adhibita, quo tempore horologium penduli, posteriorum fundamentum atque norma, inventum est. His sane horologiis tempus in quibuslibet terrae vel maris adjunctis facillime aestimantur. Praecipuum in eis est tensum automaticum quod nos elasticium (muelle) dicimus, quodque sese paullatim revolvens lentee vim suam explicat, donecm exhausto renixu, immobilitatem adsequitur. Nonnullas autem dentatas atque inter se apte dispositas toas id elasticium agit, quarum quidem auxilio et lanceolae cum illis forinsecus conexae volvere adiguntur: crumenae, turris, parietis, mensaria (de sobremesa), electrica, evigilatoria (despertadores), campanae, repetitionis, cet. 
 VOCABULARIUM Latinum - Hispanicum 
| 1 | Anellus | Anilla |  | 2 | Hora	 | Hora |  | 3 | +Minuta (pars) | Minuto |  | 4 | +Horarium | Horario |  | 5 | Quadrans | Cuarto |  | 6 | +Secunda (pars) | Segundo |  | 7 | Dimidia | Media |  | 8 | Lanceolae | Manecillas, agujas |  | 9 | Capulum | Mango |  | 10 | *Minutarium | Minutero |  | 11 | Clavis | Llave |    				Partitio temporis Saeculum			Siglo Lustrum			Lustro Annus				Año Biennium			Bienio Triennium		Trienio Mensis				Mes Bimensis			Bimestre Trimensis			Trimestre Semensis			Semestre Hebdomada		Semana Semestrium		Quinzena Dies					Día Biduum					Dos días Triduum				Tres días Hora						Hora Semihora				Media hora Sesquihora			Hora y media Dodrans				Tres cuartos Quadrans				Cuarto Minuta (pars)		Minuto Secunda (pars)	Segundo Mane					Mañana (por la) Meridies			Mediodía Vespera				Tarde Nox					Noche Media nox		Media noche Heri					Ayer Hodie					Hoy Cras					Mañana Perendie			Pasado Mañana   				Phraseologia Quota hora est?		¿Qué hora es? Est (hora) prima		Es la una. Est (hora) secunda cum quadrante			Son las dos y cuarto Est (hora) tertia dempto quadrante			Son las tres menos cuarto Est (hora) sesquiquarta								Son las cuatro y media Est (hora) quinta cum dodrante				Son las cinco y tres cuartos Est punctum horae sextae							Son las seis en punto Est plus minus (hora) septima					Son las siete poco más o menos Est (hora) octava cum tribus minutis		Son las ocho y tres minutos Est (hora) nona demptis quinque minutis	Son las nueve menos cinco Sonuit (hora) decima									Acaban de dar las diez Instat (hora) undecima								Van a dar las once Haud longe abest (hora) duodecima		Falta poco para las doce 		Scripsit I. González, C.M.F. mense Februario a. MCMXXX Scripsit Ivanus Barcinonensis 
     
 
 |