Annus
2 0 0 6


Quintum saeculum hodie expletur, ex quo Hispanica in urbe 'Valladolid' supremum diem obiit Christophorus Colombo, qui anno 1451 in urbe Genua verisimillime natus erat et in Papiensi ludo eis incubuerat disciplinis, quae ad terrarum descriptionem pertineb

Pauca de Christophoro Colombo.

Quintum saeculum hodie expletur, ex quo Hispanica in urbe 'Valladolid' supremum diem obiit Christophorus Colombo, qui anno 1451 in urbe Genua verisimillime natus erat et in Papiensi ludo eis incubuerat disciplinis, quae ad terrarum descriptionem pertinebant. Quanti momenti fuerint itinera, quae ille 'novum in mundum' suscepit, explanare haud est opus, quia inter omnes constat post annum 1492 omnino aliam, saltem quibusdam sub aspectibus, totam rerum gestarum historiam factam esse. Primo itinere illo confecto, ineunte anno insequenti Christophorus in Hispaniam rediit et gravem de regionibus nuper inventis relationem ab ipso compositam Isabellae et Ferdinando, Hispaniarum regibus, tradidit. Haec relatio alias in linguas vernaculas brevi temporis spatio translata est atque in Latinam versa a Leandro Cosco, viro docto Aragonensi, titulo praedita hoc: "De insulis in mari Indico nuper inventis".

Si a plerisque merita illius navigatoris agnoscuntur ac laudantur, non desunt tamen praesertim hac nostra aetate qui, rebus variis melius investigatis, famam et gloriam Christophori minuere contendant. At Paulus Aemilius Taviani, insignis rerum 'Colombianarum' cultor ac peritus, multas in Christophorum calumnias et contumelias ex invidia conflatas esse adseruit. Sane indole parum affabili praeditus fuit Christophorus, cui nocuit- ut alii scripsere- etiam animus nimis credulus. Huius tamen viri nomen perpetuo viget ac floret, sicut iustum est nomina eorum semper colere, qui naturae arcana aliis hominibus patefecerunt et eos novis inventis, instrumentis, beneficiis ditarunt.

Epistula Christophori Colombi "De insulis in mari Indico nuper inventis" a Leandro Cosco in Latinum versa legi potest apud Bibliothecam Augustanam.

Scripsit Victorius Ciarrocchi Pisaurensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae