Annus
2 0 0 6


A die 19 Maii in cinematographeis mundi praebetur cinema secundum librum Dan Brown "

Notae Da Vinci

A die 19 Maii in cinematographeis totius mundi praebetur cinema secundum librum Dan Brown "Notae Leonardi Da Vinci" factum. Alii dicunt: Id spectare sine dubio debes!, alii autem: Tibi id spectare non licet, nam blasphemia est! Narrat enim inter alia de ordine secreto nomine Prioria Sionis (Prieuré de Sion), cuius participes credant - apocrypho Philippi nisi - Iesum cum Maria Magdalena carnaliter vixisse, eorumque nepotes usque ad diem hodiernum vivere...

Utrum spectaturus id es an non, en tibi, lector care, brevis adumbratio fabulae (certe, sine fine revelato):

Negotia quaedam Lutetiae Parisiorum dum faciebat, symbologo Harvardiensi Roberto Langdon (Tom Hanks) nuntiatum est media nocte veterem curatorem Musaei Louvriensis in ipsa musaei aede mortuum repertum esse, at prope corpus inventas permiras notas secretas. Quas cum Langdon solvere conatus esset, intellexit eas ad mysterium maximi momenti spectare, quod revelari posse demum post studium singularum partium picturarum Leonardi Da Vinci. Langdon opes iungit cum peritissima cryptologa Francogallica Sophie Neveu (Audrey Tautou); mox ambo inveniunt curatorem participem fuisse Prioriae Sionis. Lutetiae, Londini aliisque in locis lente at strenue appropinquant veritatem, nescientes se in hac re aemulari cum speculatore societatis Opus Dei, cupientis arripere et in sempiternum velare vetustissimum secretum humanitatis...

-----------------------------------------------

Notae Da Vinci (The Da Vinci Code), 2006

Dispositor: Ron Howard

Textus libri Dan Brown scaenae adaptatus ab Akiva Goldsman

Histriones: Tom Hanks, Audrey Tautou, Ian McKellen, Alfred Molina, Juergen Prochnow, Paul Bettany, Jean Reno, Etienne Chicot, Jean-Piere Marielle, Clive Carter, Seth Gabel et alii.

 

Scripsit Leo Puszczykiewicz



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae