Giorgio Napolitano è nato il 29 giugno 1925 a Napoli.
Georgius Napolitano
Georgius Napolitano, Neapolitanus nomine et ortu, undecimus
praesidens rei publicae Italica factus est, perfecto Caroli
Azeglio Ciampi munere septennali.
Neapoli ortus anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto,
tragicarum et musicarum artium amans ab adulescentia, iuris
periti dignitatem adeptus est. Sed amor libertatis litteris maior
fuit: altero bello mundano furente, regimine fascistico
imperante, gregem communisticum antifascisticum condidit, ut
patriae copiis nazisticis occupatae armis libertatem restitueret.
Bello perfecto, factionis comministicae Italicae (PCI) assecla
factus est, cuius summus rector in provinciis Neapolis et
Saticulae (Caserta) fuit. Quod officium tam diligenter absolvit,
ut nondum triginta annos natus senatus inferioris legatus fieret.
Paulo post (1956) in partis communisticae summum conventum, anno
vero millesimo nongentesimo septuagesimo sexto in partis eiusdem
consilium dirigens delectus est, ubi tum de rebus oeconomicis cum
de rebus exteris operam dedit. Anno millesimo nongentesimo
undenonagesimo senatum Europaeum iniit, unde post triennium Romam
rediit ut primum praesidentis senatus inferioris, deinde ministri
rebus internis addicti munus absolveret. Iterum senatoris
Europaei munere ab anno undebismillesimo usque ad bismillesimum
quartum functus est. Anno bismillesimo quinto senator honoris
causa a rei publicae praesidente Carolo Azeglio Ciampi factus
est, quod munus quinque bene meritis civibus usque ad diem
supremum more Italico tribuitur.
Discipulus fuit Georgii Amendola, qui inter maximos
aedificatores democratiae Italicae et partis communisticae
reputatur: ubi se ut "reformatorem" gessit, etiam
temporibus acribus, quibus - ipse commemorat - verbum illud apud
communistas quasi iniuria habebatur. Opinio eius in
disputationibus politicis ea fuit, viam reformationum tantum
unitatem cunctarum partium sinistrarum restituturam esse,
solitudine maximae factionis laevae perfracta et foedere cum
partibus socialibus democraticis totius Europae sancito.
Desiderium Europae unitae eum iam diu vehementer movit.
Diligentissimus et regularum observantissimus Napolitano ab
omnibus habetur, necnon rectae linguae Italicae studiosus.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|