SUMMARIUM
SUMMARIUM
Ioannes Steinbeck, scriptor ille Americanus, est donatus quondam libro Francisci Guilelmi Watt, viri studiis litterariis deditissimi. Libro Ioannes Steinbeck titulus erat. Quo perlecto Steinbeck – De homine – inquit – insolito notitiaque digno hic narratur, sed nullum mihi est dubium quin ille homo non sim ego.
Etiam in hac „Lampade" legimus de hominibus artes et litteras colentibus, qui putant se ab earum disciplinarum peritis male intellegi. Cantatores e grege „Vacua" appellato queruntur se ab omnibus criticis imitatores gregis Caledonii, qui „Bella et Sebastianus" nominatur, haberi, cum reapse eorum musicam numquam soliti sint audire, nedum imitari! Cuius erroneae opinionis culpa ascribenda est ipsi rectori „Lampadis” nostrae, Paulo Dunin-Wąsowicz. Is enim olim „Vacua" „Bellae et Sebastiano" comparavit, post eum autem id fecerunt multi alii critici, qui potius se invicem legunt, quam cantatores, de quibus scribunt, audiunt.
Nomen gregis musicalis sumptum est a cubiculo supellectile privato, in quo iuvenes cantatores primitus conveniebant. Nonnulli tamen actorum periodicorum collaboratores, qui cum musicis colloquebantur, rogabant eos, an vox „Vacua" ad philosophiam Buddhistarum alluderet. Tunc tale responsum accipiebant:
– Ad officium tuum paratus non videris, amice. Si nescis, quid „Vacua" sibi velint, nolumus tecum loqui!
Etiam peiorem memoriam talium colloquiorum habet Magdalene Tulli, praeclara scriptrix. Ii, qui eam percontabantur, plerumque verba eius neglegebant, suis ipsorum opinionibus ei attributis. Nunc Tulli collocutoribus tam diffidit, ut in hac „Lampade" secum ipsa colloqui constituerit. Cui colloquio indicem „Ad speculum" indidit. Haud aliter ac iuvenes musici, scriptrix vituperat criticos, qui eius librorum sensum pervertant et – ut ipsorum propriam eruditionem prae se ferant – doctissimas sed inanissimas interpretationes confingant. Cum de eis criticis Tulli loquitur, consentit cum Heraclito Ephesio, qui dixit a multa doctrina hominem sapientem non effici.
Et cantatores, et scriptrix possunt criticorum opinones contemnere, nam sperant sua opera a hominibus, quibus destinata sunt, intellegi et magni aestimare. Ea spe carebat Stanislaus Czycz, qui Andreae Wajda rogatu textum scripsit de Andrea Wróblewski, pictore, qui ante plus quam quinquaginta annos floruit. Eo textu fretus Wajda voluit opus cinematographicum de illis temporibus facere. Czycz libello suo permultum laboris insumpsit, sed is labor inanis fuit. Quamquam enim – ut monstrat in nostris actis mensualibus Petrus Marecki – textus summo artificio compositus ad varios usus sumi possit, minime potuit a Wajda usurpari, ut eius stilo prorsus alienus. Itaque Wajda pelliculam de Andrea Wróblewski numquam fecit, qua facta fortasse „Homo ex marmore factus" superfluus fuisset.
Nicolaus Simonides
Scripsit
|