Annus
2 0 0 6


Aeriplaniga es aut puella diaetaria*

MORATIO BREVIS ABSINTHIOPOLITANA

Aeriplaniga es aut puella diaetaria*, cui munus in aeronavi est alias aliasque continentes petenti? Taedio itinerandi laboras, nam omnem rimam orbis terrarum iam vidisti, Insula Paschae inclusa, demissa ergo anima tempore feriarum domi manes? Sursum cor, homo, spem aliquid novi videndi noli deponere - ecce societas peregrinatoria SAM, quae tibi locum scitu dignum monstrabit, urbem Absinthiopolim, Ucrainice: Tsernobyl**. Ita, viginti annos post cladem maximam in historia electrificinarum atomicarum Tsernobyl facta est regio a peregrinatoribus saepius saepiusque petita. Nondum Pompeii fortasse, sed in futuro...

Cottidie fere hora nona matutina autoraeda longa intrepidorum viatorum plena reliquit mediam Kieviam, ut post circa duos horas itineris, 214 chiliometris transitis, limen zonae attingat, ubi nemini, officialiter saltem, habitare licet. Hic, in loco, qui olim vicus Dytiatky nominabatur, vigiles publici documenta viatorum inspiciunt atque admonent te zonam tua voluntate necnon responsabilitate intraturum etc.

Deinde per plus quam duas horas viatores electrificinam ipsam necnon "sarcophagum" illum a cemento factum super reactrum nucleare displosum. Cogita tecum tunc viator, de animis circa 1800 sarcophagum hunc e helicopteris praesertim struentium, maxima ex parte militum Sovieticum, qui ob irradiationem tempore huius laboris contractam leucaemia perierunt...

Deinde vehuntur viatores in umbram urbis olim 47 milium hominum, qui omnes domos suas altero post cladem die relinquere debuerunt. Mirissima res ambulare per vias urbis vi explosionis certe intactae, habitatoribus tamen omnino privatae... Non omnino: hic et ille vides singulos senes homines, in domibus sine aqua, calefactione, vi electrifica contra prohibitionem officialem habitantibus. Dicunt se 10, 15 aut plus annos post cladem revertisse, nam deerant iis ubicunque domus alia, propria. Iam - narrant - senes sunt, non longe vivere plus exspectant, non timent irradiationem...

Non timent eam quoque animalia, quae in zona a hominibus deserta large multiplicantur. Itaque zona reservatio permagna fit animalium et plantarum, ubi hodie - secundum oecologos - vivant: 7 milia aprorum, 600 lupi, 3 milia cervorum, 1500 castorum, 1200 vulpes, 15 lynces et nonnulla milia alcium. Nidificent hic 280 genera avium, inter quae aves in Europa rarissimae, sicut grues vel ciconia nigra. Quae omnia animalia mirifice nullo - ita saltem regimen Ucrainiense - damno ab irradiatione inflicto laborare videntur. Quia igitur secundum consilia scientistarum non debeant homines in zonam Absinthiopolitanam reverti per circa 300 post cladem annos, fieri potest, ut tunc regio haec maxima in Europa ac densissima silva sit.

Hora septima vespertina autoraeda cum viatoribus in Kieviam revenit.

* puella diaetaria est, quae tempore volatus aeronavis vectoriae peregrinatoribus cibos potionesque ministrat

** Tsernobyl Ucrainice significat 'absinthium' (sc. plantam), quam ob rem nonnulli credunt hanc cladem Nostradamum praevidisse, nam dixerit ille aliquid de igne permagno absinthiaco homines necaturo

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae