Annus
2 0 0 6


Date: Wed, 22 May 2002 22:03:38 +0000 Reply-To: Grex Latine loquentium GREX <GREX@MAN

DE BELLO CIVILI GRAECO (PARS POSTERIOR)

Indutiis Varcisae factis armis traditis paceque promissa Athenis exercitus "ELAS" se recepit , sed non sine dolore suspicionibus et obsidum captione , quorum numerus tempore pugnae adversus Britannos creverat . Pepererunt indutiae dubia et dissensiones inter communistas . Dicebant multi nunc inermes se esse tot victoriis adversus nazistas reportatis , fructusque victoriae fere certae orbatos , immo proditos a capitibus , iussa Russica falsa fuisse aut male interpretata . Alii autem sperabant nunc armis veteribus amissis se meliora sovietica accepturos moxque bellum interruptum et suspensum rursus incepturos ac Britannia interno morbo superata motum communistarum ubique per Europam , igitur quoque in Graecia , victurum . Non sine strage interna illae controversiae et discordiae internae confectae sunt . Imprimis ‘archaeomarxistae’ , quae dicebantur , doctrinae antiquae et purae Marxeae fautores et factionis communisticae patres caessi sunt ; deinde Trotzkyistae et Stalinistae inexorabiliter in se immitebantur . Venatio parva per siccarios et iudicem in magnam caedem excessit ita ut Stalinistae victores essent . Id tragoediae Graecae ludibrio quasi erat , nam Stalinistis Graecis praevalentibus Graeciam Stalinistasque Stalinus Britannis vendiderat . Ita caedes inutilis neci foedae mendacia proditionemque adiecit .

Athenis egressi in septentrionem se receperunt communistae cum Briatnni et dextri Graeci urbes provinciasque reliquas occupare contenderent . Exercitus novus creatus est Britannis moderantibus . Ne mens communistica in milite simplici resurgeret aut forsan ut dedecora belli recentis oblivisceretur , militia emendata introducta est atque castra sive campi peculiares , ubi anima militis doctrina dextra et monarchica imbuebatur et disciplina et fides firmabatur , instituti sunt centurionibus Britannicis vigilantibus . Multis Graecis tamen ii campi nihil nisi nova captivitatis loca vel concentrativi campi videbantur . Sexaginta milia hominum illic detenta vario modo exercebantur et tormentis corporis mentisque subiciebantur ; quorum mille et quingenti perierunt . Pessimus campus erat in insula Aegaea Macronissos . Exercitu gradatim aucto ad numerum ducentorum milium (200 000) arma nova Britannica vires et consilia bellica reformaverunt . Mox autem et novissima Americana exercitui dextro data . Onus imperii in dies Britannis intolerabilius fiebat Americanis gaudentibus . Aere alieno et novis certaminibus per vasta mundi olim sibi subiecta oppressi Americanis inviti tandem et Graeciam reddere debuerunt . Attamen vix extincta flamma odii bellique iterum exarsit . "Tromocratia alba" tempus illud nuncupatur . Progressu secundo per provincias elatae dextrae factiones rabiem inferebant ultionemque ex hostibus internis petebant . At nec nazistas veteres puniverunt nec demoverunt dignitatibus , immo saepe ipsi culpa onerati maxime saeviebant in communistas vel eos , quos ita appelarunt . Crebro veterani milites ex ELAS, qui Theodiscae et "collaborantium" calamitati superstites erant , trucidati sunt postea a veteribus inimicis . Syndicatus duces illustresque viri molitoresque tromocratico ictu profligati sunt ; multi delati , falsis testibus accusati specie furum minorum detenti damnati ac capite puniti sunt aut sine iudice iugulati .

Erant casus , ubi nex militis Theodisci occasionem capitalis poenae praebebat . Tanta temporis saevitia et perversitas erat ! Invicem obsides communistae iugulaverunt . Perhibentur modo ad mensem Iunium a.1945 usque ad viginti milia Graecorum laevae factionis detenti et circa 500 interfecti esse , cum Theodisci per omne tempus occupationis 2313 Graecos antinazistas publice interfecissent . Solum viginti viri a novo regimine propter favorem erga hostem Germanicum puniti erant . Tot avibus adversis comitia habenda parabantur , quae vi et minis potius quam sermone libero et aperto et argumentationibus candidatorum diiudicata sunt . Palantes manus armatae metum incolis incutebant , ut dextros candidatos eligerent . Revertus est tunc e campo Dachau Nicos Zachariadis , communistarum dux spectabilis , at Stalinianae doctrinae amator . Is iussit factionem comunistarum veteranosque ex ELAS se abstinere a comitiis participandis , quae Varcisae praenuntiata erant , non solum ob tromocratiam iniustitiamque , sed et propter diffidentiam erga capitalistas et spem falsam et confusam Russici auxilii . Itaque commitiis aestate 1946 habitis nemo communistarum creatus est legatus in parlamentum . Hic summa habuerunt dextrae factiones , quae celeriter reditum regis decreverunt , postea acta diurna incommoda clauserunt et ius operistitii faciendi aboleverunt "albamque tromocratiam" iustificaverunt aliasque tales leges tulerunt . Sed et communistae sua obibant nec tempori favebant . Mense Dec. 1945 instituerunt novum "exercitum rei publicae" et ex Iugoslavia arma , pecuniam et adiutores adsciverunt . Fugientes dextrarum factionum impetum et infames ‘campos militares’ Britannico-Graecos auxerunt vim exercitus et factionis , quae superavit numerum tempore belli adversus Theodiscos . Moscova interea – consternabile dictu - recognovit regimen novum parlamentumque in Graecia et mense Iunio 1948 dissensione incepta inter Stalinum et Iosephum Tito , Iugoslaviae ducem , ex "Cominterno"- id est collegio Moscoviensi omnium communistarum factionum – eum expellit et proscripsit . Id Graecis gravissimum ictum habuit , quia factionem communisticam Graecam soli Stalinistae regebant , at Stalino iubente statim copias et arma , unica certa Iugoslava auxilia belli , spernere debuerunt et Iugoslavos foederatos pro hostibus ducere amentis quasi partes agentes . En quam caeca fides propriam perditionem laevissimae dissensioni maluit . Albaniae parvae et debilis nunc erat oppugnatos Graecos communistas armis adiuvare . Bellum interdum per montes et occulta continuo gestum armis melioribus promovebatur clademque communistis maturabat . Erant inter ea arma et nova tormenta optime adaptata ad perpendiculariter iactandas glandes explodentes in montibus ac ad transfingenda immensa saxa . Sed hoc bello maximi momenti erat caelum , id est velivola .

Britannica fabulosa "Spitfires" iterum militiam inierunt ad novos hostes debellandos . Sed Deinde Americana vim eorum multo superantia nuperque inventa bellica velivola "Infernalia" (‘helldiver bombers’) adpellata auxilio dextro exercitui advenerunt . Per ea aeroplana novum re vera ac infernale belli instrumentum primum tunc usurpatum est – ‘napalmum’ , cuius flammabilis et inextinguibilis vis vestes et carnem adfectas brevi delet . Fieri potuit , ut ex milite napalmo sparso nihil nisi manubalistae reliquiae superessent . Item experientia belli Theodisci docuit dextros vim communistarum stare vicis et arvicolis monticolisque . Itaque decretum , ut pagi plerique per arctoa solo aequarentur ac incolae in alias regiones a dextris pacatas vi tranferrentur . Ita c. septingenta milia (700 000) hominum , id est decima pars totius populi Graeci, emigraverunt invito in nova loca . Circa duo milia pagorum diruta , quorum non rara vestigia locis aliquot adhuc exstant , non a Theodiscis diruta , sed intestina discordia alienisque armis . Et communistae infantes suos numero viginti et quinque milium portari iusserunt in civitates communisticas , ne hic aliquid detrimenti caperent . Dictum est illis parvulis se mense uno finito reverturos esse in patriam . Sed "ex uno mense medium saeculum factum est" - ut dixit loca natalicia diruta revisens quaedam femina Graeca , quae orphana in Russia vitam degerat . Erat pugna ultima aetate 1949 per saltum Gramon , ubi adgressioni exercitus dextri resistebant communistae , sed frustra sperabant auxilium et audaciam contraponebant hostibus . Igni et plumbo oppressi fugatique in Albaniam transcendere coacti sunt . Non sine extremis fuga erat . Errabant enim c. 400 bellatores persequentibus agminibus hostilibus et ad abruptum barathrum , "Chialos" adpellatum , pulsi se deruendo , ne hostis eos caperet , mortem voluntariam sibi dederunt . Ita finivit illud cruentum diutissimumque bellum civile Graecum , quod plus Graecorum vitas et copias exciderat quam bellum externum et vulnera eo saeviora intulit quo magis silentio iussu vincentium obruta sunt . Multos Graecos extorres fecit , plures pauperiores et infeliciores . Nec libertatem Graecam firmavit nec democratiam . Immo duplicitatem et malitiam omnium amicorum pariterque hostium monstravit .

Scripsit Johannes Gluszak



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae