Annus
2 0 0 6


19

Oryza condita cum perca fluviatili, Larii lacus more

Quamvis plerique Langobardi carnes bovinam, suillam et gallinaceam cotidie comedant, in zona "praealpina", iter facienti de Alpibus ad Padi planitiem transeunda, cum montibus non excelsis tum altis lacubus exornata, etiam piscibus inde captis vesci mos est. Non effugiunt peregrinatorem vineae et oliveta et palmeta, quae cum caelo saepe regionibus finitimis mitiore quasi aspectum mediterraneum praesertim Ligustinum locis tribuunt. Inde, singulatim ex Lario apud quem vitam dego, ferculum hoc plus quam semel comprobatum enarro.

Ut quattuor convivas saties tibi comparanda sunt:

* octo percae fluviatiles (Anglice: Perch) spinis orbatae
* unum hectogramma butyri
* farinae tritici exigua copia
* salviae officinalis duodecim folia
* quinque hectogrammata oryzae
* iuris olerum cubis confecti unum litrum circiter
* una caepa
* albi vini dimidium poculum
* sal

Caepam minute reseca et cum quadraginta grammatis butyri in sartagine frige; insuper oryzam adde, admisce et exspecta, donec fere oryza fundo adhaerere incipiat. Vinum funde, admisce et, postquam liquor evaporaverit, paulatim ius ferventem infunde, commiscere non intermittens: post quindecim vel viginti minuta, ut iuxta arbitrium tuum malueris, cum liquor fere evanuerit, ignem exstingue. Dum oryza coquitur, in altera sartagine quadraginta grammata butyri cum sex foliis salviae officinalis caleface ibique pisces iam spinis orbatos farina aspersos frige, donec aureo colore fiant: super chartam bibulam pisces depone eosque ita serva, ut calorem non amittant.

Oryzam in lance dispone, insuper pisces et reliquum butyrum cum sex foliis salviae frictum. Simul vinum album satis acidum bibe, sicut Helveticum Fendant vel Pedemontanum Gavi.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae