Annus
2 0 0 6


Vespa motobirota sexaginta annos nata est

Vespa automataria birota sexaginta annos nata est

Hoc anno Vespa, mythologica motobirota, quae plurimorum hominum vitae studiisque comitatast, sexagesimum anniversarium diem complet. Haec enim machina anno 1946 primum venum data est, quo a tempore amplius 17 ipsarum miliones per totum terrarum orbem sub 140 diversis specibus confectae sunt.

Vespa enim speculum vitae facta est: secundo bello mundano perfecto natast, tum cum oeconomica penuria ita premebat ut itineri faciendo nisi pedibus usis instrumenta usui facilia necnon sumptui parca opus essent : Vespa enim his omnibus necessitatibus optime subveniebat.

Henricus Piaggio quidam, ingeniosus Italus vir, qui paternam negotiationem heres tenuit, in mente talia volvens prototypum tandem in lucem edidit, quem nomine technico MP5 primum vocatum, mox vulgo Paperino nominabitur, eo quod simillimum Donaldo Anati fiebat. Sed res non bene successit, nam ea machina complura vitia patiens incommoda non pauca ferebat.

Qua de re Piaggio novum inceptum inire decrevit: praeclarus enim machinator quidam nomen cui Corradinus D'Ascanio iussus est quoddam novum ex vetere creare, ita ut machina nomine MP6 in lucem veniret: sic primum Vespa, ea machina quae in maximorum mythorum recentis hominum historiae numero fieret, in theatro terrarum orbis apparuit.

In nova enim machina conficienda D'Ascanio, qui eximia scientia aeroplanorum fabricandorum gaudebat, proprietatibus ab usuariis magni aestimatis Vespam exornare decrevit, ita ut magna cum commoditate, facilitate, simplicitate necnon utilitate machinamentum suo officio fungi valeret. Igitur non pauca aeroplanorum elementa ad vialem usum accomodavit, quorum in numero nonnulla praecipua nova aetas atque ars motobirotarum fabricandarum nuntiaverunt.

D'Ascanio enim chalybeiam unius corporis structuram, forma cuius a viae sordibus gubernatori -feminae vel mari- protegeret; machinamentum motum generans ubique atque omnino opertum, aere refrigeratum et motum communicans ad posteriorem rotam, sua mente concepit. Ceterum Vespa in hoc similis aeroplanis facta est, quod anterior rota suspensione gaudebat simili modo quo aeroplana tramine rotarum ad terram attingendam parato utuntur, qua de causa rotae mutatio, si res postulasset, perfacilis fieret. Denique enim machina ita simplex facilisque usui fiebat, ut quivis usuarius etiam magna sine scientia machinalis eam gubernare, eadem uti atque etiam eam reparare valeret.

Vespa automataria birota, nomen cuius imaginem gracilis, velocis, parvi mordacisque animalis in cuiusvis emptoris mentem trahit, magnum successum mox obtinuit: post eius demostrationem in Romano Pilamelleati Lusus Circulo, ubi eius nova specie omnes circumstantes stupuerunt, fabricationis venditionisque rhythmus nihil fecit nisi augeret, ita ut, plurimis machinis in Italia venditis, aliae nationes primum Europaeae, denique orbis totius terrarum, talis machinamenti commoda cognoverint.

Sed nostra machina non solum ad res utiles necnon necessarias adtinet: etiam ingenuas artes tangit: quis enim tam obliviosus, qui non meminerit illam praeclaram pelliculam nomine "Romanae feriae", in qua Guilelmo Wiler moderatore illa venustissima Adria Hepburn principis feminae taedio laborantis personam agens una cum improbo diurnario (Gregorius Peck) vias, plateas, fontes necnon Romana thermopolia nostrae Vespae ope percurrunt?

De quadam re praestantiore quam vehiculo sine dubio loquimur...

Scripsit Ansgarius Legionensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae