Saltatio in tectis cum ignibus multicoloribus,
Saltatio in tectis cum ignibus multicoloribus
Damnatio aeterna pro
una nocte cum Casanova? Hm, pretium non immodicum mihi id videtur!
- dicit in initiali parte cinematis monacha quaedam, novissima
praeda Casanovae (Heath Ledger). Et talis tota pellicula: fabella
suavis de seductore omnium aetatum maximo (sunt tamen qui putant
Mao Tsetung vel nonnullos imperatores antiquos palmam in hac
disciplina tenere), qui per tecta domuum Venetiis poenam
inquisitionis sacrae effugit voluptates novas sequens. Victimae
regis libinis cadere pergunt, usquead incidit femellarius ille in...
mulierem feministicam Franciscam Bruni (Sienna Miller).
Comitantibus: saevienti saltatione Bacchanali, splendidis
costumis personisque, iocularibus insectationibus cum armis. Addi
debent quasi in acie procedentia centena navium thalamegarum (quid
Venetiae essent sine iis?), permulti explodentes ignes
artificiosi multicolores, est etiam follis aerius. Nullo "nuntio
gravi" (message) in pellicula, nulla ratione...
Ludus purus!
Comparatus cum eiusdem dispositoris "Socolata" (2000)
aut "Quid tale mordet Gilbertum Grape" (1993), "Casanova"
vero non potest nominari margarita operis Lasse Hallstroem.
Memoratu digna sit tamen actio optimum histronum alterius ordinis,
praecipue autem Oliveris Platt, qui partem agit Paprizzii, "regis
lardarii" Genuensis aemulatorisque Casanovae in pugna de
corde Franciscae. Non moriar, spero, ob peccatum mortis, si dicam
rem bono effectu (happy end) pro Casanova et Francisca
finiri. Aliter ut in vera Casanovae vita, qui, ut scimus de
diario eius, totam vitam in sollicitudine, sortem adversum sive
karmam quandam malam semper efugiens terebat - voluptates
varii, etiam corporales, licet saepe interdum evenerint, potius
ut brevia tempora requietis ei erant. Senectus autem amatoris
illius Venetiani nullo modo felix dici potest, pellicula
nihilominus finitur verbis: Vixerunt longe atque felice.
Hm, licentia poetica...
Casanova, USA, 2005
Dispositor: Lasse Hallstroem
Partes agunt: Heath Ledger, Sienna Miller, Jeremy Irons,
Oliver Platt
Textus histrionibus adaptatus: Kimberly Simi, Jeffrey
Hatcher
Camera: Oliver Stapleton
Musica: Alexandre Desplat
Societas fabricandi: Touchstone Pictures
Scripsit Krakauer
|