Invidus et superbus non habetur nauci
SUMMARIUM
Si recte Cabbalistae putant naturam rei anagrammate eius nominis revelari, non est, cur miremur Stanislai Lem opera lectoribus tantopere placere. In ipso enim scriptoris nuper mortui nomine mel inhaeret, mel iocorum et facetiarum, quibus libri eius condiuntur. Nam cum multi auctores tempora futura et longinquos mundos imaginatione attingere conentur, vix quisquam alius posset, ut exemplo utar, effingere machinam poeticam, tales versus componentem:
Invidus et superbus non habetur nauci.
Id videbit vir rudis, qui mecum vult ludo
certare. Nam a mentis gigante, Clapauci,
superaberis, velut a curru testudo. (1)
Paulus Dunin-Wąsowicz colloquium olim cum scriptore habitum recordatur et aliquot eius partes, iam prius hic impressas, denuo citat. Ut "Lampadis" rector nos docet, Lem minime "invidus et superbus" erga iuniores collegas fuit, quippe quos etiam a morosis Zoilis defenderet. Nostra acta mensualia libentissime legebat laudabatque summaria Latina a praedecessore meo facta.
Idem Dunin-Wąsowicz colloquitur cum H yacintho Dukaj, scriptore idem litterarum genus, ac Lem, colente. Dukaj dicit se a ab illo et aliis auctoribus, qui scientiis naturalibus ut pabulo imaginationis utuntur, eo differre, quod religionis mentionem non vitet, immo ei magnas partes in mundis a se creatis attribuat. Narrat etiam de suo novissimo opere, cui titulus est Glacies. Ibi historia tractatur non ut res gestae, sed ut vis vitam hominum formans, ut codex legum, secundum quas res omnes geruntur.
Alius scriptor, Terpsicles Knapp, narrat Annae Dziewit et Agneti Drotkiewicz de prandiis, quae iuvenis inops Vindobonae apud Stanislaum Lem edebat, deque suo primo opusculo scriptori monstrato et ab eo benignissime aestimato. Ut sibi pararet pecuniam ad cultum et victum necessariam, Knapp in Austriae capite varias professiones exercebat. Vidit tum permultas res miras, quas libris suis postea inseruit. Nostris collaboratricibus narrat de insolitis animalibus, quae Vindobonenses in cubiculis nutriunt. Quidam eorum in balneolo crocodilum tenebat, quem adhuc parvulum aliquis ei ut lacertam vendiderat. Alter autem in conclavi habebat mannum, quem per scalas in octavum tabulatum duxerat ungulis fasciis involutis, ut vicini nihil audirent. Haec legenti in mentem mihi veniunt libri Anglici scriptoris nomine Wodehouse. Apud eum enim nobilis comes Emsworth permagnam scrofam colit, cuius magnitudo quoque anno praemiis honoratur, invidi competitores autem eam saepe furantur et variis inopinatis locis abscondunt.
Nicolaus Simonides
(1) Idem Polonice:
Zawiść, pycha, egoizm do małości zmusza.
Doświadczy tego, pragnąc iść z Elektrybałtem
W zawody, pewien prostak. Ale Klapaucjusza
Olbrzym ducha prześcignie niby żółwia autem.
Scripsit
|