Annus
2 0 0 6


PROPE AD AQUAS MARIANAS.

PROPE AD AQUAS MARIANAS...

Si ad Aquas Marianas (Marianske Laznie, Marienbad) Bohemoroum, quae certe in numero balnearum maximi in mundo sunt momenti (spectate www.marienbad.cz), ad morbos medendos corpusque relaxandum profecti estis et post nonnullos ibi dies inter alios aegrotantes de morbis tantum colloquentes tritos teadiosius taediosiusque vos habetis, nolite sollicitari: prope, in vici Chodova Plana bracina privata nomine Chodovar nota balneare potestis in... cerevisia, pro comitibus habentes multo hilariores personas.

Ultima enim Martii septimana aperta est prima in Bohemia (nisi in mundo?) balneatura, ubi partem haud insignem agit atricoloris cerevisia a supradicta bracina braciata. Praebentur balnea in cerevisia mixta cum aqua pura necnon aqua minerali (generis IL-SANO), iatraliptices necnon cosmetica e cerevisia locali facta. Tempore balnei balneatores adhortantur ut etiam intestina sua saluberrimo potione purgent - omni ex septem labro permagno more Victoriano exarato a latere adest trapezula cum instrumento ambrosiam illam glaesariam distribuente necnon poculo vitreo. Haec omnia instituta sunt sub terra, in grandibus cellariis, ubi olim dolia cerevisiae tenebantur.

Ut dicunt medici, primi effectus zythotherapiae post circa septimanam appareant. Cerevisia - explicat doctor balneologiae Roman Vokaty, cui munus apud Chodovar est - iam a Romanis antiquis ad nonnullos morbos medendos adhibebatur. Praecipue autem salubre efficiat cerevisia contra morbos cutis, alergias irritationesque eius. Simul tamen - addit conpossessor bracinae Jiri Plevka - etiam anima sine dubio placidior hac therapia redditur, cuius effectus iam tempore unius sessionis cernantur. Pretio autem talis sessionis 550 coronis sive circa 20 euronibus stat, cerevisia ad bibendum adhibita in hac ratione inclusa. Num erit tibi post sessionem balnei adhuc vis voluntasque ad Aquas Marianas redeundi? Dubito...

Scripsit Leo Puszczykiewicz



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae