Annus
2 0 0 6


De nova musica sacra (vel de Iuvenilis Missae anniversario)

De nova musica sacra (vel de Iuvenilis Missae anniversario)

Abhinc quidem quadraginta annos (die 27 aprilis 1966) in Ecclesia catholica primus fructus renovationis musicae sacrae auditus est. Concilium Oecumenicum Vaticanum II enim, cum decrevisset cantum planum (qui "gregorianus" vulgo dicitur) musicam propriam Ecclesiae fuisse et esse, tamen censuit novos modos adprobandos in cantibus creandis. Constitutio conciliaris "Sacrosanctum Concilium" de sacra liturgia etiam negavit lingua latina una in sacris rebus atque orationibus utendum esse, sed etiam vulgaribus, ut vita Ecclesiae et gratia fidei hominibus propinquior esset. Statim musici necessitatem animadverterunt movendi iuvenes ad Ecclesiam nova lingua musica ipsis affiniori. Ideo modi musici, qui "beat" illo tempore vocabantur, res admodum novae fuerunt in componendis Missae partibus quae nomen solitum tenuerunt "Kyrie", "Gloria", "Credo" etc., tam ad Proprium quam ad Ordinarium Missae attinentes.

Marcellus Giombini, Romanus, primus musicus fuit qui scripsit omnino Iuvenilem Missam cum "beat" modis musicis. Quae instrumentis aptis (electricis chitaris ac organis, tympanis atque vocibus) data est Romae, in Oratorio Sancti Philippi Neri, et mox in phonodiscis, hodie rarissimis inventu, quorum unus in pictura ostenditur. Gregium musicorum qui interfuerunt nomina sunt : "Angel and the Brains", "I Barrittas", "The Bumpers".

Marcellus Giombini perseveravit in novis canticis scribendis. Notissimi etiam sunt "Novi psalmi ad aetatem nostram" quos scripsit sequentibus annis et quos in phonodiscis "Pro Civitate Christiana" assisiensis edidit ac diffudit. Exemplum Marcelli Giombini fecundum fuit, adeo ut nonnulli musici hodierno more sacra et spiritualia cantica scribant, et "Cantores Dei" appellentur.

Primus hic conatus novae musicae sacrae clamorem magnum in Ecclesia catholica auxit. Statim opinio adversa emersit, quae nimiam novitatem in sic antiqua ecclesiali traditione videret. Alii autem plauserunt novitatem ipsam, arbitrantes ecclesiam unam cum temporibus praesentibus esse debere, verbis, praeceptis et ideo etiam modis musicis. Disputatio haec nondum finem habuit. Musici etiam hodie maxima libertate in canticis componendis utuuntur, sed multi putant Ecclesiae romanae musicae artis traditionem obliviscendam non esse, specialiter in iis moribus qui attinent ad cantum planum atque polyphonicum. Ecclesia catholica autem, cum de cantu sacro disputet, semper admonet ut musica sacra, in cantu atque instrumentis comitantibus, semper faveat actuosam populi partecipationem, et ne ipsa quidem artis musicae tantum exibitio sit, id est concertum, quamvis magni momenti.

Musici ideo sperant verba de his rebus mox ventura esse ab ore Benedicti XVI romani pontificis, cuius magnus cultus humanitasque eminet, qui etiam musicus est, cum ipse claviarium canat et maximos musicos in temporibus (ut Mozart) diligat.

Benedictus pontifex iam scripsit de arte musica in sacris et de artibus generaliter. Musici sperant, eo favente, mox artem musicam in sacris auctum iri (quod factum est in popularibus modis in "Missa beat" de qua scriptum est), pariter et maxime in modis qui "docti" vocantur et qui symphonica orchestra vel choro utuuntur.

www.webalice.it/marcobuccolo

Scripsit Marcus Buccolus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae