Annus
2 0 0 6


d

Thomas incredulus

Glenn W. Most
Harvard University Press, Cambridge (Mass.); 288 pp.; 27,95 Dollar.

LIS EXEGETARUM
Impone manum, apostole!

Scripsit Iohannes Saltzwedel, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Thomas incredulus Iesum nonne tetigit? Usque nunc interpretes bibiliae inter se consenserant: Ita fuit, Thomas apostolus manum imponit Salvatori. At nunc contradixit quidam philologus Americanus – quo revidit doctrinam ecclesiasticam duo fere millenniorum.

Dorso flexo vir quidam tangit corpus hominis pallidi atque seminudi imponitque digitum vulneri, quod apparet in eius latere. Pictura valdê mira, sed alicubi omnis iam vidit eandem, nisi in ecclesiâ, in museo artis figurativae. Iterum iterumque picta est narratio Thomae increduli, illius Iesu discipuli, qui ad resurrectionem domini sui probandam postulavit, ut vestigia crucifixionis non solum spectaret, sed etiam attingeret, immo „manum imponeret Iesu lateri".


Pictura Caravaggionis, c.t. "Thomas incredulus" (1601): actus conversionis.

Ita quidem dicitur legi in euangelio Iohannis et ex temporibus antiquissimis interpretes bibliae inter se consentiunt: Licuit Thomae Iesum tangere. Animo consternato eundem evocasse: "Dominus meus, et Deus meus!" – et factum esse apostolum eximiê assiduum novae fidei. At nunc quidam philologus Americanus narratione vetustâ perquisitâ ipse factus est dubitator: Nullo loco Testamenti Novi Glenn Most(ius) invênit indicium, quo demonstraretur Thomam reverâ tetigisse Christum resuscitatum. Immo: Idem philologus sentit conexum logicum enarrationis capituli paenultimi euangelii Iohannis evidenter discrepare a tali actione Thomae.

Mostius nequaquam est segrex vir obscurus ineptiolas tractans. Idem linguae litteraturaeque palaeograecae perscrutator excellens docet in duabus universitatibus illustribus, Chicagonianâ et Pisanâ. In Mostium qui incidit primo conspectu nescio an putet eundem laetum virum robustum potius quam philologum esse lusorem harpasti (Angl. rugby player). Inter collegas multis in terris variis docentes Mostius habetur pro disciplinae suae investigatore multiplicissimo: Nam idem de Homero et Pindaro tam peritê eleganterque scribit quam de Nietzsche aut de allusionibus illius John le Carré classicis; ipsâ vi, quam cogitatio antiqua habuit ad litteras posteriores, hic historicus cultûs civilis alacerrimus maximê attrahitur.

Itaque idem non ignorat se thesi suâ Thomanâ pungere in sutelas fidei et scientiae et rixationum religiosarum intricatissimas. Qui addubitat sententiam ex 2000 ferê annorum valentem, oportet inveniat argumenta maximê persuasibilia. At talia idem philologus sedulissimus reverâ habet in promptu. Ipsas etiam causas loci biblici per longum tempus pertinaciter obscurati idem Mostius investigavit in abyssum historiae ecclesiasticae quodammodo urinatus.

Tactus et conversio

Idem philologus miratus erat de ipso textu euangelii. Ibi subito ianuis conclusis Iesus intrat in circulum discipulorum et statim Thomam, qui ipse dixit se esse scepticum, adhortatur verbis quae sunt: "Infer digitum tuum huc, et vide manûs meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis!" Sed postea statim legitur: "Thomas respondit et dixit ei: 'Dominus meus, et Deus meus!'" Ibi nihil dicitur de tactu – et Mostius scit demonstrare grammaticâ Graecae linguae ratione non iam tempus restitisse ad tangendum.

Accedit, quod quaestione apostoli dubiâ lectoribus euangelii antiquis exortum est dilemma difficile: Ille crucifixus subito et ex inopinato apparens utrum vagatus erat ens corporis expers an resurrexerat animal comprehensibile? Mostius autem demonstrat euangelistam ipso eo, quod evitaverit responsum clarum, effecisse, ut phaenomenon Christi resuscitati videretur maximê mirabile: quam rationem narrandi esse technam callidissimam.

At iam plerisque lectoribus prioribus haec lusio supernaturalia describendi visa est nimis intricata. Nemo nisi secta, cui nomen erat Gnosticorum, strictê negavit apostolum illum futurum manum corpori Iesu imposuisse. Quo narratio euangelii facta est minus credibilis – nam patribus ecclesiasticis persuasum erat doctrinas gnosticas esse obscuras res diabolicas, quae essent impugnandae.

Modus interpretandi crassus

Itaque theologi Christiani antiqui quadamtenus fanaticê collegerunt causas adversas atque technas interpretandi, quibus quam maximê Christianis persuaderent Christum a Thomâ necessario esse tactum. Non factae sunt disputationes liberae: Qui dissentiebat, in conciliis condemnabatur haereseos docendae.

Quae interpretatio loci Thomani coacticia theologis successit optimê. "In totâ" Mostius inquit, „exegesi antiquitatis serioris et aetatis mediae quater tantum videtur expressis verbis dici fortasse Iesum non tactum esse a Thomâ, et eandem opinionem statim renegatam esse." Doctrinam per mille annos traditam et conservatam, „esse potestatem extraordinariam."

Martini Lutheri demum cooperator, reformator Germaniae borealis nomine Iohannes Bugenhagen, circa annum 1527 homiliis audacibus enuntiavit Thomam biblicum evidenter acquievisse Christo aspectando, id est eundem non tetigisse. Sed alii protestantium duces, etiam ipse Lutherus, remanserunt cautiores. Tamen vigiles orthodoxiae Vaticanae sagiverunt spiritum seditionis rebellionisve. Id quod papae adversarii obiter tantum edixerant, Vaticanis denuo facta est quaestio fidei maximi momenti.

Litigatio ecclesiae vehemens

Nullâ morâ interpositâ contrareformatores iterum arma ceperunt veteris pugnae contra haereticos factae. In baroccis picturis opulentis – quarum omnium efficacissima certe est opus Caravaggionis praeclarum - scaena Thomana apparuit tamquam indicium, quo ad oculos demonstraretur, quo sensu dicendum esset de resurrectione. Nulla Caravaggionis pictura alia aetate pictoris toties copiata est quam haec.

Curia autem Romana usque tempus hodiernum insistit in doctrinâ suâ. Quod philologus Mostius non flocci facit. Idem non vult se intermiscere rixis, quae fiunt de miraculis et resurrectione et veritate divinâ. Mostius in hac re nihil curat nisi claram illuminationem scientificam: Qui vult „aliquid tempore valdê antiquo scriptum rectê intellegere ratione rhetoricâ et literariâ et psychologicâ".

Tamen doctâ hac indagatione factâ Mostius intellexit, in narratione Thomanâ de quibus ageretur quaestionibus fundamentalibus: „Homini haud facile est vivere cum dubitatione." Itaque idem philologus, postquam digitum imposuit vulneribus historiae textualis, tractatum suum finit verbis ex inopinato placantibus. Fere omnem hominem facile animo fingere posse se ipsum esse illum scepticum in fine euangelii commemoratum. Sive Christum tetigerit sive non – „Thomam stare loco nostro." De ceteris theologi quidquid rixando proponant habeant sibi.

Hanc relationem d. 27.m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae