Annis 1984-
IUDEX PACIS
Robert van Gulik, Iudex Di et monasterium obsessum (Sędzia
Di i nawiedzony klasztor). Domus editoria PIW, Varsoviae 2006.
Annis 1984-87, cum sinologiae
disciplinae studebam in Universitate Varsoviensi, non tam multos
libros in terris occidentalibus editos - praeter hos fortasse,
qui iam ante tempus communisticum adportati erant - in
bibliotheca departamenti linguarum orientalium habuimus. Unus
tamen, quo nescio quomodo potiri quivimus, erat Roberti van Gulik
Sexual Life in Ancient China, quem sicut bibliam legere
solebamus omnes tam artes Veneris quam disciplinas exotericas
colentes. Ut saepe tamen fit, plus etiam quam rebus ab eo
descriptis, fascinatus legendo sum ab ipso auctore vitaque eius.
Ecce puer 12 annos natos, qui consilium capit linguam
Sanscriticam et paulo post Sericam studere! Ecce Regni Batavici
legatus 25 annorum, qui, labore diurno diplomatico peracto,
tabernas librarias Tokiae perscrutatur, veteres fabellas
investigatorias (Anglice: detective stories) inveniens (quod
genus litteraturae popularis maxime saeculis XVII-XIX in Sinis
florebat) et iis perlectis constituit ipsum auctorem talium fieri.
Ecce homo occidentalis, cui secreta culturae terrarum orientalium,
vix earum ipsis incolibus nota, late aperiebantur. Ecce collector
picturarum "aquae et ventis", qui ipse penicillo sepia
tincto more Serico scite pingere solebat...
Maximo ergo cum gaudio, 20 annos post primum meum cum van
Gulik conventum, inveni modo in libraria quadam Varsoviensi
primam a serie fabellarum investigatoriarum eius Polonice
reddendarum in luce iam editam, at narrationem de iudice pacis Di
rebusque, quae passus sit in monasterio taoistico obsesso,
tempore unius noctis inhausi.
Quis est iudex pacis? In Sinis imperialibus investigator
publicus, qui homines sceleratos quaeritur, apprehendit, saepe
etiam ipse in foro reos esse probat, at, ubi leges ipsae
iustitiam inducere nequeunt, ipse poenam exercet. Cuius in potentia etiam in tormenta reos dare, ut probationem impetret. Sicut
investigatoribus Europaeis 'deductio' aut 'parvae cellae cinereae'
instrumentum, ita iudici Di intuitus. Eius usu saepe reum
recognoscit, clam sequitur, res ad probationem in foro
monstrandam colligens. Fit tamen non semel, ut etiam iudicis Di
intuitio deceptoria sit, fiant etiam et scelerati eodem gladio
bene luctantes...
Iudex Di re vera vixit saeculo septimo post Christum natum (630-700),
tempore ergo, cum in Sinis dynastia Tang regnabat, nominabatur Di
Renjie, at postea investigator omnium aetatum optimus a plebe
Sinica, cui in nundinis de rebus ab eo gestis aoides cantaverunt,
tenebatur.
Ultimis exemplis litteraturae investigatoriae occidentalis
nitens addidit van Gulik iudici Di adiutorem; en vobis doctor
Watson vel capetanus Hastings Sericus - Tao Gan. Non tamen arte
medicinali nec militari antea fungebatur ille, nam fur erat
communis, ab ipso Di olim apprehensus, deinde ad mores bonos
colendos gradatim reductus. Scientia vetus Tao Gan saepe tamen
ipsi Di prodest - sicut Holmes aut Poirot, investigatori Di
interdum necesse est hoc vel illud claustrum sine clave aperire.
Aliter quam investigatores Europaei, Di, quamquam saepissime ratione pura ductus, interdum adiuvatur quoque a somnis,
visionibus inopinatis necnon fortasse larvis mortuorum...
Una autem in re, et iuste, van Gulik ordinem fabellarum
investigatoriarum Sinensium a maioribus eorum traditum revertit:
in Imperio enim Medio criminis reus, quis vere sit, iam in prima
libri pagina, non, sicut apud occidentales, in ultima vel saltem
paenultima detegitur. Quod Europaeis Americanisque gustatu nimis
moleste sine dubio esset.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|