Annus
2 0 0 6


De clade Aduensi

De clade Aduensi, quam Kal. Mart. 1896 Itali acceperunt.

Prope urbem Aduam, quae in monte quodam Aethiopico ab Erythraeis finibus parum longe sita est, Kalendis Martiis a. 1896 proelium inter triginta cohortes Italicas (circiter 18.000 milites, quorum haud minus quam 5.000 erant indigenae) et Aethioporum copias acriter pugnatum est. Memorandam victoriam reportarunt Aethiopes, cladem gravissimam Itali acceperunt. Hi enim, quamvis non sine honore generaliter dimicassent (haud pauci centuriones agmina sua ducentes perierunt), erroribus eo in proelio committendo perpetratis mederi nequiverunt. Quos inter errores gravissimus ille fuit- in quem saepe et clari imperatores inciderunt atque incidunt-, nempe hostes eorumque vires parvi facere. Namque Aethiopes non modo ad circiter 110.000 adnumerabantur, verum etiam telis modernissimis instructi erant, veluti manuballistis, quae brevissimo temporis spatio maiorem glandium numerum, quam Italorum manuballistae, displodere poterant. Aliis militibus Italis, qui postea in pugnae illius locum pervenerunt, horrendum spectaculum praebitum est: plerique, maxime indigenae, qui sicut proditores ab hostibus erant habiti, iacebant cruribus aut brachiis aut genitalibus recisis. Itaque Franciscus Crispi, qui pro Italia in unum coagmentanda multa quondam fecerat, sed id temporis ut primus administer non bene se gessit (nam eorum erat, quibus 'id quod volunt' credere placet) atque illud somnium 'coloniale' admodum fovit, se magistratu abdicare est coactus.

Utinam Itali memores fuissent Vergilii canentis "humilemque videmus Italiam" ('Aen.', III, 522) atque adiectivo, quod est 'humilis', sensum tribuissent non modo geographicum!

Pisauri, Kal. Mart. a. 2006.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae