Demetrius
Shostakovich, is qui in numero trium praecipuorum musicorum
Russicorum in toto XX saeculo habebitur (alii duo Igor Stravisnky
necnon Sergius Prokofiev putantur) natus est die 25 m. Septembris
anno 1906 Petroburgi. Anno 1919 ineunte modulata studia inivit in
Petrogradi schola musica Alexandro Glazunov necnon Maximiliano
Steinberg curantibus atque foventibus.
Anno
autem 1925 decimum opus ab eius calamo oritur: agitur enim de Prima
Symphonia, sequenti anno auribus populi sublata magno cum
successu atque delectatione. In ea enim iam monstratur nostro
auctori peculiare signum: quaedam celeritas atque rhythmica
ubertas, quae a populari Europae orientalis musica trahi videtur.
Sed adhuc agitur de translaticia musica, sub tonalitatis
signo posita, sicut plurimi auctores, aliis multis novas res iam
petentibus, componere solebant.
At
anno 1930 eius afflatus navis cursum mutat. Modulata enim fabula
nomine Nasus, inter annos 1927 et 1928 composita,
commotionem facit atque varias sententias provocat: populus
enim atque musicales arbitri magna cum delectatione eam
acceperunt; publica autem censura facere non potuit quin eam
reprobaret atque contemneret: natura quasi expressionista et
interdum atonalis eius operis, exarati more Pauli Hindemith aut
Albani Berg, novis rebus publicis accomodari non facile
videbatur, ita ut noster auctor non ulla sine suspicione a
sovieticis moderatoribus respici inciperet. Quod igitur opus,
argumentum cuius a Nicolao Gogol ortum, perfacetum necnon
argutum, imbutum spiritu acerrimo et effrenato (qui classicam
traditionem Romanae comoediae in mentem trahit) plane irreverens
magistratibus videretur.
Sed
res longius perveniet: anno 1934 iuvenis Shostakovich aliam
fabulam modulatam nomine Lady Macbeth a Mzensk
scaenae commisit. Argumentum enim eius operis
de quadam muliere nomine Catalina Ismailova agitur, quae
socro atque permultis aliis ab ipsa interfectis,
sanguinario more personae a Guillermo Shakespeare apud
“Macbeth” fictae imitato , ad exitium perveniet.
Opus
enim denuo populo atque arbitris ita placuit ut centum octoginta
repraesentationes, variis in urbibus Russicis, cognoscere
valeret. Suffecit autem ut Iosephus Stalin una cum moderatoribus
sovieticis id Moscoviae viderent atque sententiam darent
(“hoc tantum nugae, minime ars musica putari debet!”)
ut continuo publicus ephemeris sovieticus nomine
“Pravda” quandam symbolam, ulla sine subscriptione,
ederet –die 26 mensis Ianuarii anno 1936- in qua gravissimas
accusationes in indolem politicam necnon ideologicam auctoris
funderet. Ecce titulus symbolae: “Chaos in vicem artis
musicae” Ecce ergo verba ipsissima: “Homines
qui talia audiunt sonituum discordium torrente perturbantur…
Perdifficile enim fit eam musicam sequi, plane impossibile ea
frui”. Novissima eius symbolae verba hanc definitionem
operis praebebant: “Agitur tandem de quadam non
fabula modulata” Tradunt Shostakovich tramen ascenssurum
is verbis lectis, ephemeridem in genibus posuisse, caput
inflexisse, vitra ocularia removisse atque sicut puellum flere
incepisse.
Tranquillitas
enim a vita Shostakovich evanuit. Iis in temporibus receptio
talis censurae publicae non modo incommodum artificiale sed
praecipue maximum periculum politicum significabat. Ipsa enim
libertas, etiam fortasse vita magno in discrimine erat.
Nihil erat ut Shostakovich vir communisticus sincerus esset.
Parvi refert ut ea in modulata fabula auctor in burguesam
societatem scribere voluisset. Hoc unum interest, ut Stalin
molestus sit. Demetrius dicitur cotidie dormire iuxta paratam
avertam : publicae securitatis custodes iam, iam
adveniunt...
Quam
ob rem noster auctor dua consilia capienda bene intellexi: se
nunquam in posterum aliam fabulam modulatam compositurum, atque
citissime et congruenter veniam dandam moderatoribus ob audaciam
adhuc monstratam. Sic nata est Quinta Symphonia,
qua musicus gratiam moderatorum aucupari valuit.
Sed
Septima Symphonia cui nomen “Leninopolis”
anno 1943 composita ita fecit ut magister maximae musicae scholae
Moschoviae institutus esset. Credi autem posset persecutionis
finem tandem pervenisse. Nihil vero falsius. Anno enim 1948
ineunte denuo accusatus est quod ipse homo infestus Populo necnon
Partes Communisticas esset. Denuo ei necesse fuit gratiam
quaerere...
Patet
enim Shostakovich, administrativa intolerantia perspecta, dua
genera operum componere decrevisse: alterum genus operum
magnorum, quibus, laudationi communisticarum opinionum
dicatis, probationem moderatorum quaereret, id est,
symphoniarum necnon concentuum; alterum a parvis cantilenis (lieds),
operibus ad cinematum aptis, et aliis minoribus operibus
constitutum (e quibus Prolusiones atque clavario fugae
praesertim nominari debent), quibus ad ipsius
necessitatem innovationis firmandam usus est.
Eo autem pacto, Shostakovich videre valuit eius opera
magno cum successu et propagativo scopo (auctoritatibus enim
Russicis necesse erat validam culturalem indolem regiminis
mundanae communitati monstrare) totum per Occidentalium terrarum
orbem diffundi. Insuper nonnulli honores publici ipsi
concessi sunt, inter quos excellunt dua Numismata Ordinis
Leniniensis (annis 1956 atque 1966 concessa).
Mense
autem Martio anno 1953 Ioseph Stalin suum diem obiit. Ipsius
ferrea manus una cum eo periit. Nunquam ergo manus tyranni
corpori superfuit. Demetrius, paucis honoribus publicis,
dictatore vivente, gavisus, Stalin semper spreverat. Eius
ergo morte stimulatus, Shostakovich contigit novum cursum
temptare. Componere enim decrevit novissimam seriem symphonarum,
earum quae ab Decima usque ad Quinta
Decima Symphonia perveniunt, quibus Demetrius musicum
mundum multipliciorem explorare audet. Non autem aliter
Shostakovich fecit Musica quattuor fidibus composita,
ubi peculiaris musica denuo apparet, quamvis amaritudinis necnon
opacitatis puncto tincta.
Demetrius
Shostakovich tres uxores duxit: Cum prima uxore (1932) Nina
Vazar, habuit duos natos, Galina necnon Maxim. Secundam autem
uxorem nomine Margaritam Kainova duxit anno 1956. Tertia Irina
Supinskaya (1962) fuit.
Ab
anno autem 1958 Demetrius morbo poliomelitis laborare
incipit, qui ad vitia cordis perveniet. Sed cancer pulmonis eius
vitam extinguet. Shostakovich suum autem diem obiit
Moscoviae, die 9 mensis Augusti anno 1975. Eius corpus sepultum
fuit in caemeterio Novodevichy, Moscovia in urbe.
Opera
universa: Quindecim symphoniae, quindecim opera musicae quattuor
fidibus composita, duae fabulae modulatae atque aliarum
vestigia, sex concentus atque opera musicae cinematographica
composita.
Quid
de eius ingenio?. Homo enim ullo modo obsessus, verbi gratia
mundatione necnon punctualitate temporis; aliquantulum infirmus
nervorum; cupidus corporis exercitationis (pedifollii arbiter
fuit), necnon cupidus lusoriarum chartarum. Timiditatem autem
adeo patiebatur, ut invalidus esset nemini quid negare.
Perdifficile
responderi videtur. Omnibus persecutionibus passis, tamen oportet
non oblivisci Shostakovich membrum Partium Communisticarum
Socialistarum Sovieticarum fuisse, immo vero etiam, membrum
Maximum Soviet fuit. Insuper Demetrius valde defensor Lenin
fuisse videtur. Et noster auctor laudatissimus exornatissimusque
non solum regimine Sovietico sed extra suam patriam sine dubio
factus est. Ecce honores ei sublati :
- Artifex Populi Rei Publicae
Russicae, anno 1948
- Artifex Populi URSS, anno
1954
- Membrum Honorificum Regalis
Suecae Academiae, anno 1954
- Membrum Honorificum Romanae
Academiae Sanctae Caeciliae, anno 1955
- Numisma Leninis Ordinis, anno
1956
- Praemium Compositionis Lenin,
anno 1958
- Doctor Honoris Causa Studiorum
Universitatis Oxoniensis, anno 1958
- Numisma Leninis Ordinis, anno
1966
- Aureum Numisma Regalis
Philarmonicae Societatis Londiniensis,
anno 1966
- Doctor Honoris Causa
Studiorum Universitatis Dublinensis, anno
1968
Sunt
autem qui credunt[1] eius opus, partem ipsius saltem, a Demetrio usum
esse eo incepto, ut eius opositionem publici regiminis
monstraret. Igitur variae occultae scribendi rationes in operibus
insunt, inter quas subscriptio D S C H, id est, litterae
congruentes notibus musicis RE, MI-bemol, DO y SI, quibus
constructae sunt partes symphoniarum, et quae etiam congruunt
nomine Demetrii ShostaCovicH :
ratione quaedam usa, ut noster musicus regimen ad eum
delendum non valuisse demonstraverit? ut ipsius magnitudo contra
adversitatem creverit?
In
summa rerum : musica Shostakovich, fastigio quodam humanae
magnitudinis, gaudemus. Et nostri musici altitudinem, tantis
atque talibus incommodis difficultatibusque superatis,
miremur.
[1] Vid. “Testimonium”, Solomon
Volkov, anno 1979.
Scripsit Ansgarius Legionensis