Annus
2 0 0 6


De itinere Peruviano

De itinere Brasiliano et Peruviano

Cum filius meus uxorem Peruvianam ducturus esset, parvus grex Austriorum mense Martio anni 2005 iter Peruvianum duarum septimanarum fecit.

Ne iter tam longum esset, primum triduum in Brasilia peregimus, in urbe Rio de Janeiro. Differentia temperaturae autem pro nobis fuit quadraginta graduum! E litore celeberrimo Copacabana dicto atque etiam de colle statuam Christi ferente illum locum amoenum admirati sumus.

Magno cum gaudio in horto botanico arbores maximos spectavimus.

Vita in viis nobis placebat, Brasiliani enim homines omnium colorum et valde laeti et amabiles sunt. Tramine electrico vetusto usi partem antiquam urbis visitavimus, sed ante finem exiimus, quod multis ictibus agitati pro salute filiae praegnantis timebamus.

In museis picturas antiquas et modernas spectavi (sola), in quibus res singulares de tempore expugnationis ostenduntur. Etiam in museo praesidi Vargas dedicato fuimus, qui magni momenti in historia Brasiliae fuit. Plurima testimonia vitae eius proponuntur, sed mors voluntaria modo valde dramatico paene ut fabula exponitur. Et supra scalas ipse (maior quam natura) veste nigra indutus magnis alis albis usus sicut angelus in caelum volat!

Cum alias partes urbis visitavissemus, etiam ad ecclesiam et monasterium Sancti Benedicti pervenimus. Pro dolor ecclesia iam clausa erat, sed ante portam monachum quendam inveni, ex quo quaesivi, num Latine loqueretur. Ille valde miratus est, Latine non loquebatur, sed valde comiter ecclesiam iterum aperuit et Anglice nobis omnes res pulchras explicavit.

Ultimo vespero cenam typicam sumpsimus in Churrascaria, ut dicitur. Ibi pueri cauponii magnas partes carnis continuo circa omnes mensas ferunt et unicuique distribuunt, quantum vult. Post cenam Caipirinha degustavimus, id est aqua vitae ex arundine sacchari facta suco mali citrei mixta.

Die Iovis aeroplano in urbem Lima, caput Peruviae, profecti sumus. Statim museum publicum visitavimus, ubi de omnibus aetatibus historiae Peruvianae instructi sumus. In Peruvia enim vestigia permultarum gentium antiquissimarum inveniuntur. Maxime variae sunt res, quas archaeologi invenerunt atque nunc etiam inveniunt.

Deinde, antequam in familias hospitales distributi sumus, in familia nuri cenam sumpsimus. Vix dici potest, quanta amicitia et hospitalitate recepti simus. Nurus mea, nomine Rosa vel Rosita, matrem, patrem, duos fratres, unam sororem habet. Sed innumerabiles sunt cetera membra familiae et alii amici, quorum illis diebus non paucos cognovimus, praecipue cenae nuptiali centum fere intererant! Insuper parentes hospites filii, qui unum annum in universitate studiorum Limae mathematicae studuerat, maxima benevolentia nos tractabant. Quam fortunata sum, quod olim linguam Hispanicam nonnullos annos didici! Talem in modum sine nimia difficultate cum omnibus loqui poteram, praecipue cum avia Rosae, quae mihi multa de lingua Quechua narravit. Ipsa enim non solum Quechua loquitur, sed etiam carmina scribit, quae aetate iam provecta in Germania in certamine quodam recitaverat.

Postridie per urbem Lima ambulavimus. Ut in omnibus urbibus Americae Meridianae aedificia magnifica illius temporis inveniuntur, quo Hispani ibi regebant.

Inter primos, qui advenerunt, monachi Dominicani, Franciscani, Iesuitae erant, qui officium necessarium putabant, ut indigenas ad doctrinam Christianam converterent. Ad hoc faciendum monasteria splendida aedificabant et picturas sanctorum ex Europa traducebant. Artifices Europaei et indigenae inter se cognoverunt, et in arte aedificandi atque etiam in fide res Europeae et res indigenarum singulari modo miscebantur.

In litore oceani partem amoenam visitavimus, quae litus amoris appellatur. Paululum horti Gaudi Barcinonensis admonet, et ubique verba e carminibus amatoribus depromptis inscripti sunt.

Certe, et in urbe Lima et in urbe Rio de Janeiro solum partes pulcherrimas vidimus, tamen bene scimus in utraque terra difficultates pecuniarias maximas esse. Magnum enim est discrimen inter divites et pauperes, multa crimina committuntur ha de causa, cottidie homines necantur, divites domos suas maxima vigilantia munire debent. Fortunati sumus, quod in Austria in condicionibus melioribus vivimus, quamquam etiam hic ultimis temporibus numerus pauperum iterum crescit.

Sed ad res hilariores reveniamus: cum ex ambulatione reverteremur, domus nuri iam maxima anxietate complebatur, nam vespero illius diei nuptias celebraturi eramus. Caerimonia civilis iam mense Novembri Lentiae (in Austria) facta erat, sed caerimonia religiosa in patria uxoris celebrata est. Ultimae res praeparabantur, vestimenta induebantur, photographemata innumerabilia faciebantur, erat quasi formicarium! Denique in ecclesia omnia bene peracta sunt, equidem Hispanice locum biblicum recitavi, qui saepe talibus occasionibus recitatur, de linguis angelorum, de amore etc. (Cor.1,13). Hoc feci, quod me rogaverant, sed paululum de effectu dubito, nam haec verba pulchra iam pro nonnullis coniugiis mihi notis recitati erant, quae postea separata sunt. Post caerimoniam magnum festum celebratum est, usque ad matutinam saltabatur.

Biduo post nos, id est quattuor ex Austriis, cum Rosa et parentibus in Andes montes profecti sumus, ut sex diebus vestigia regni Inca usque ad lacum Titicaca sequeremur. Hunc lacum videre mihi valde placebat, quamquam itinera in tali altitudine laboriosissima sunt. In hoc itinere fora omnibus coloribus splendentia et animalia typica ut lamas vidimus, cavias apereas (guinea pigs, Meerschweinchen) maxima cum voluptate comedi docti sumus, in oppido Cusco, antiquo capite Inacarum, aliam partem familiae convenimus, magno cum studio vestigia archaeologica regni Incarum visitavimus, denique in lacu Titicaca navigavimus.

Europaei magna crudelitate populum Incarum expugnaverunt, sed illud regnum ipsum solum centum fere annos viguerat, postquam reges Incae eadem crudelitate multos populos in Peruvia et terris finitimis pacaverunt (ut euphemismo dicitur). Ad aedificia construenda saxis ingentibus utebantur, ad agros colendos in montibus arduis gradus caedebant, ad scribendum nodos in funiculis faciebant. Locus celeberrimus huius populi est Machu Picchu mediis in montibus singulariter situs.

Denique in lacu Titicaca, qui est lacus maximus continentis (plus quam 8000 metra quadrata) et altissimus lacus navigabilis mundi, navigavimus atque etiam in insula noctem peregimus. Valde mirati sumus, quod in tanta altitudine (3800 metrorum) tot arbores magni et stirpes omnium generum inveniuntur. Aspectus paene mediterraneus est. Sunt etiam insulae parvae omnino ex arundine factae, quae aequori innant.

Denique die Dominico paschali feliciter in domicilium meum reverti. Filium et uxorem autem felices manere spero!

Scripsit Simona Karlhuber Lentiensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae