Annus
2 0 0 6


Qua lingua potius quam Latina me decet uti, cum loquor de collega meo illustri, Marco Krajewski, philologo classico Wratislaviensi

SUMMARIUM

Qua lingua potius quam Latina me decet uti, cum loquor de collega meo illustri, Marco Krajewski, philologo classico Wratislaviensi? Ut patet ex eius colloquio cum Stanislao Łubieński habito, vir ille usque ad tertiam horam post meridiem structuram syllabarum Latinarum atque naturam Latini accentus contemplatur – nimirum eius dissertatio doctoralis tractat de quantitate syllabarum verborum, quae Plautus ex lingua Graeca in Latinam intulit – at inde a tertia hora scribit libros, qui permultos lectores inveniunt. Libri narrant de Eberhardo Mock, malefactorum investigatore sagacissimo, Wratislaviae ante annos LXX vivente. Talis investigatoris officium secundum Marcum Krajewski non multum differt ab eo, quod facit philologus, qui opera Graecorum Romanorumque scrutatur. Uterque enim saepe tenuissima sequitur vestigia, ut veritatem attingat. Id cum legerem, venit mihi in mentem locus Caroli Čapek, ubi praeclarus ille scriptor Bohemus ambas professiones comparat. Ibi enim matrona quaedam dicit viro, qui multos iam sicarios et veneficos in ius adduxit:

– Tuum officium mihi videtur omnino taedio carere, quippe quod mentem mirum in modum excitet atque stimulet!

– Toto caelo erras! – respondit investigator. – Imaginare, quaeso, te iuberi librum duobus ingentibus voluminibus constantem legere, ut ibi vocem "utcumque" invenias, et eo libro diligentissime lecto certiorem fieri eam vocem nusquam apparere. Tale est plerumque id, quod facio!

Sic etiam describi potest interdum officium philologi, quamquam hodie subsidia electronica in vocibus quaerendis nos adiuvant.

Libros de malefactoribus investigandis scribebat etiam alius vir, de quo hac in "Lampade" agitur, Ladislaus Huzik. Anna Dziewit narrat de eo scriptore et bibliopola deque eius immenso ac labyrinthino Palatio Veterum Librorum, quod post mortem Sebastiano filio reliquit. Pater, vino Kadarka appellato nimium deditus, collaboratoribus saepe intolerabilis videbatur, qui solebant dicere Palatium paradisum futurum fuisse, si ipse ab eo abesset.

Perdifficilis collaboratoribus suis certe etiam videtur Sigismundus Staszczyk, cantor clarissimus, praeses coetus musicalis, qui dicitur "Amor A" (primitus "Amor Adulescentium"). Dum novum discum cum sociis parat, odium non tantum verbis, sed etiam calcibus et pugnis sibi invicem monstrabant. Carmina, quae in disco continentur, tristia sunt et acerba, ipse tamen Staszczyk, quamquam mutationes nostrae rei publicae pessime fert, non est maestus. Disco confecto magnopere gaudet et domum novam sibi struit. Quomodo explanari potest eius duplex natura? Fortasse verbis carminis, quod ipse canit:

Sum mente captus, qui se regit.

Ut bibax vir, qui vino eget,

insatiata siti coquor,

de quo persaepe tecum loquor.

Et nunc sub cruce sto incultus,

curare volens omne ulcus.

    • Me adiuvate, frater, soror! –

ad vos sic magna voce boo.

Nicolaus Simonides

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae