Annus
2 0 0 6


79

Gens Stone

(The family Stone) (USA)

Direxit: Thomas Bezucha

Comoediam agunt: Diane Keaton (Sybil), Sarah Jessica Parker (Meredith Morton), Craig T. Nelson (Kelly Stone), Ty Giordano (Thad), Elizabeth Reaser (Susannah), Rachel MacAdams (Amy), Luke Wilson (Ben), Dermont Mulroney (Everett), Claire Danes (Julie)

Ad comoediam reduxit: Thomas Bezucha
Imagines curavit: Jonathan Brown
Distribuit: 20th Century Fox
Produxit: Michael London

Nonnumquam omnibus aliquid risus et ironiae opus est: haec pellicula, a Thomas Bezucha confecta et directa, ambo spectatoribus praebet nocnon subtilitatem et levitatem raro in Americanis cinematis inventas.

Narrantur enim dies festi nativitati Iesu dicati in domo quadam, apud remotas silvas nivibus opertas Novae Angliae (New England), a gente Stone peracti: quae singularis familia amore concors ab aetate provecta matre Sybilla firmiter regitur. Quinque liberi domum conveniunt, quorum maior natu Everett recentissimam sponsam Meredith secum fert, Novi Eboraci (New York) feminam, a ceteris dissimillimam: quam visu fortem et securam, longe tamen a societate solita fragilem et dispersam, omnes statim fastidiunt. "Minime intellegit Meredith - ait Sarah Jessica Parker - societatem, cuius particeps fieri vult, neque sentire potest, quando silere praestet; Quotienscumque ex istis difficultatibus liberari conatur, peiora agit."

Ab omnibus reiecta, constituit Meredith apud deverticulum se conferre sororemque suam Juliam advocare, quacum postridie in domum gentis Stone redit; Iuliae et Meredith merito pristina vincula franguntur, nova creantur: familia tamen non dispergitur, aenea voluntate et amore matris Sybillae, quae "speciem ordinis in chaos familiam totam pervadenti servat - inquit Diane Keaton - omniaque connecti curat."

Sarah Jessica Parker comoediam hanc agere voluit, quod mulier a se acta omnino differt a Carrie, quae plerisque plaudentibus narrantiunculas televisificas "De amore et urbe" (Sex and the City) dominata est: noluit enim una tantum dramatis persona commemorari. Quae sibi hoc cinemate citationem ad Sphaerae Aureae (Golden Globe) certamen ut haud primarum partium actrix merita est.

Modo iucunditate modo ira denique maestitia comoedia se volutat, quam saepe propinqui dolorem invicem afferre possint demonstrans, utque amore mutuo omnes difficultates devincantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae