IGNATIUS of Loyola[
Ignatius de Loyola (1491 - 1556)
Nobilis Hispanicus, novissimus duodecim liberorum, Ignatius de
Loyola (Iñigo López de Recalde) puer regius fuit
Ferdinando et Isabella regnantibus; ab anno aetatis suae XXVI
miles, pro patria sua multa stipendia fecit. Cum autem die XX
mensis Maii MDXXI, sub moenibus Pompeiopolis (Pamplona)
globo ferreo ex ignivoma ballista proiecto percussus, gravi
cruris vulnere laboraret, plus quam semel "Auream
fabulam", quae de vita sanctorum narrat, et "Christi
vitam" Ludolphi cuiusdam perlegit. Quae lectiones cum
diuturna solitudine eum penitus converterunt.
Vixdum validus, votum castitatis fecit et gladium suum ante
altare Beatae Virginis Montis Serrati (Montserrat)
suspendit: viatoris vestem induens, biennio in specu solus viam
ad Christiane vivendum exquisivit, deinde Romam et in loca
Christianis sancta peregrinator se contulit, ubi muslimos ad
fidem convertere conatus est. Anno MDXXVIII Barcinonae theologiae
studere coepit et Lutetiae Parisiorum anno MDXXXIV doctor
renuntiatus est. Die XV mensis Augusti eiusdem anni
"Constitutiones Societatis Iesu" perfecit, meditationes
suas orationes visiones intellectum in unum colligens; probatio
summi pontificis post annos septem concessa est.
Cum Ignatio Jacobus Lainez, Alphonsus Salmerón, Nicholaus
Bobadilla, Simon Rodriguez, Peter Faber et Franciscus Xavier
primi sodales novae Societatis fuerunt: numquam sese Jesuitas
appellaverunt, quod verbum ut contumeliam ab inimicis creatum
hodie superbe ipsi sodales usurpant. Ignatius per Europam et loca
sancta peragravit, Romae denique sedem Societatis supremam
direxit: ibi pridie Kalendas Augustas anni MDLVI fere caecus
mortem obiit. A pontifice maximo Gregorio XV anno MDCXXII
canonizatus, commemoratur ab ecclesia catholica Romana, ut mos
est, die mortis suae.
Hodie XXX milia virorum Societatem Jesu constituunt et
quingentae universitates et ludi ab Jesuitis reguntur. Non desunt
hodie etiam obtrectatores, qui proverbium Latinum excogitaverunt:
"Si cum Jesu itis, non cum Jesuitis": nam ut superbi a
multis reputantur. Ignatius de Loyola Vasconum regionis et
militum patronus habetur. Hanc Latinam orationem ex scriptis eius
excerpimus.
"ANIMA CHRISTI, sanctifica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Jesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me,
Et jube me venire ad te, ut cum Sanctis tuis laudem te
In saecula saeculorum. Amen."
Scripsit Herimannus Novocomensis
|