Annus
2 0 0 6


Roma, 1 III 2005

THOMAS AQUINAS

Europae aspectus maximam partem Germano-Slavicus luculente apparet etiam in Thoma Aquinate, qui hoc tempore putatur unus e viris maxime Italicis velut radices eius fixae sint in populo Italiae antiquae. Re tamen vera Thomas erat omnino Germanus, quod – praeter eius capillos flavos patebat ac patet imprimis inde, quod anno 1225 in castello Roccasecca prope Aquinum natus est Longobardo magnate Landulfo eiusque uxore Theodora, nobilissima domina Normannoitalica.

Tres enim Italiae partes (3/4) factae sunt Longobardicae duobus fere saeculis post quam Gallia facta erat Francica. Una pars (1/4) eaque meridionalis remansit in Byzantinorum manibus. Qui tamen priore dimidio saeculi XI expulsi sunt a Germanico populo Normannorum, qui illuc venerant ex suo ducatu sito ad fauces Sequanae fluminis, et magnopere adiuti sunt a ducibus Longobardis, praesertim vero a Melone Bariensi et Sergio Neapolitano. Ita factum est, ut quemadmodum antiqua Gallia re fieret Francia, ita Italia facta est Longobardo-Normannia constans e duabus partibus longe inaequalibus, perinde ac civitas nomine Serbia-Nigrimontium, quae nuper disiuncta est.

Illa rerum condicio optime relucet in utroque parente magni Thomae Aquinatis. Qui puer sex annorum concreditus est erudiendus in prope situm monasterium Montis Cassini, ubi munere abbatis fungebatur Thomae avunculus maternus nomine Landulfus (quod significat ‘lupus campestris’). Quinque annis post contulit se Neapolim, ubi in studia incumberet in nova universitate, quam condiderat imperator Fridericus II Suevus, viā matrimonii factus etiam Normannorum rex. Ibi cognovit fratres Ordinis sancti Dominici, et imprimis bonum patrem Ioannem Neapolitanum, cuius benevolo nixus consilio atque adiutorio, decrevit ingredi in eorum Familiam.

Compluribus superatis impedimentis positis a nobilibus familiaribus, tandem potuit tranquillam degere vitam religiosam, magna ex parte dedicatam studiis. Quorum curriculum absolvit Coloniae Agrippinae (Köln), sub Dominicano confratre suo Alberto Suevo, et Parisiis, ubi – perinde ac sanctus Bonaventura ex Ordine sancti Francisci – doctor theologiae proclamatus est anno 1256. Solum tres fere annos ibi praelectiones habuit, nam Ordinis praelati iusserunt eum reverti in patriam. Eo tempore theologiam docens fratre iuvenes, incepit scribere opus suum longe notissimum, cui titulus Summa theologiae, idque eo fine, ut compendiosum subsidium praeberet eis, qui primos facerent gressus in sacra doctrina. Post alteram brevem stationem Parisiensem (1269-1272), frater Thomas reversus est Neapolim, ubi hortatu Ludovici regis theologiam suscepit docendam in universitate. Duobus fere annis post, invitatus a papa Gregorio X ad universale concilium Lugduni (Lyon) celebrandum, iter cum illuc faceret, mortuus est die 7 mensis Martii anno 1274 in monasterio Fossa Nova prope Terracinam sito in agro Romano.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae