Annus
2 0 0 6


Roma, 1 III 2005

LEANDER HISPANOROMANUS

In memoriam revocatis eis, quae in Ephemeride scripta sunt de Europa Germano-Slavica, libet nunc proponere aliquos sanctos, qui hanc rem testentur. Agemus igitur de Leandro, Hermenegildo, Isidoro.

Leander monachus, postea vero episcopus quoque urbis Hispalis, quae Gothohispanice nominatur Sevilla, natus est Carthagine ante annum 544 in familia Hispanoromana, quae tamen paulo post, propter occupationem Gothicam, contulit se Hispale, quo Germani illi nondum advenerant. Qui secum ferebant fidem Arianam, qua migrantes ex Asia ad Occidentem versus imbuti sunt a Byzantio, ubi magna parte saeculi IV doctrina Arii fuerat civitatis confessio officialis, praesertim sub imperatore Constantio. Hispali autem natus est Isidorus, Leandri frater natu minimus. Etiam Florentina soror eorum monacha et frater Fulgentius inter sanctos numerantur.

Leander monachus contulit ad principem Hermenegildum, Gothorum regis filium convertendum ad fidem catholicam. Qui cum statuisset ferre signa contra patrem suum regem Arianum, misit Leandrum Constantinopolim, ut militare auxilium peteret Byzantinum. Hac in re quidem Leander nihil profecit, sed ibi noverat et amicitiā iunctus est cum monacho diaconoque Gregorio, futuro papa ex Romana gente Anicia, qui illic fungebatur munere nuntii pontificii et quem inter alia Leander hortatus est, ut conscriberet commentarium biblicum, cui titulus Moralia in Iob.

Post cladem acceptam a Hermenegildo, Leander socius eius non potuit reverti in patriam usque ad mortem regis Leovigildi anno 586. Quo mortuo rediit magnamque navavit operam ad novi regis Reccaredi fovendam conversionem ad fidem catholicam. Quod evenit feliciter, unde nationalis Gothorum synodus Toleti habita anno 598 sollemniter confessa est fidem catholicam, servato tamen antiquo ritu liturgico originis orientalis, qui Latine celebratum, communiter illic viguit usque ad saeculi XI pontificatum Gregorii VII, cum regnum Gothorum, gradatim resurgens ex captivitate Arabica, transiit ad ritum Romanum.

Scripsit Fr. Benedykt Huculak



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae