Annus
2 0 0 6


De Alexandro Volta

De Alexandro Volta (1745-1827)

Alexander Volta in Ticinensi universitate per aliquot decennia physicam disciplinam docuit. Comensis ille vir plurimis inventis magnam sui famam reliquit. Ingenii acie praeditus, complures viros saeculi XVIII vel doctissimos adeo antecelluit, ut in experiendis naturae viribus multa adinvenerit atque exploraverit, quae maioribus penitus ignota fuere. Quadam epistula die XX mensis Martii a. MDCCC ad Iosephum Banks Societatis illius Londiniensis moderatorem missa, primum a Volta instrumenti proprietates explanatae sunt, quod "pila" est appellata, quamque is electrica vi actam ingeniose reppererat. Cuius inventi nuntio per omnes Europae regiones pervulgato, factum est ut nova temporis aetas in disciplinae physicae historia inciperet, immo "nova cultus civilis historia", ut ait Marius Gliozzi in libri praefatione, qui "Opere scelte (Opera selecta) di Alessandro Volta" inscribitur (Utet, Torino, 1967, p.28). Alia plurima inventa huic viro sunt tribuenda: electrophorum; condensatorium; vinculum praeterea, quo fit ut in fluento electrico carica, tensio, capacitas - quae dicuntur - inter se colligantur; aer igniferus, qui ex paludibus oritur eamque ob rem gasium palustre vel methanum appellatur. Haec omnia tam mirum obtinuerunt profectum, ut eorum inventorem celeberrimi per Europam omnem academici coetus inter socios adscire gloriarentur. Itaque anno MDCCXCI Volta inter sodales Londiniensis, quam supra dixi, Societatis est admissus; anno MDCCCX Academiae scientiarum Amstelodamensis factus est socius eumque imperator Napoleo senatorem Regni Italici creavit. Alexander Volta, qui a. MDCCCXXVII obiit, duo Latine scripsit opuscula:
1) "De vi attractiva ignis electrici ac phaenomenis inde pendentibus" (MDCCLXIX), annum agens quartum et vigesimum;
2) "Novus ac simplicissimus electricorum tentaminum apparatus" (MDCCLXXI).

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae