De Matthaeo Ricci deque rebus Sericis
De Matthaeo Ricci deque Iesuitis in Imperio Serico (Pars prima)
Saeculo XVI p.Ch.n. Sericum Imperium a stirpe Ming regebatur, quae et potentia militari et civili Mongolico iugo deiecto diu valebat. Eo tempore Lusitani aegre imperii oras infestabant et Seribus odio erant ut praedones et fraudulenti mercatores. Frustra igitur sperabat Franciscus Xavier , missionarius apud Nipponenses prosperus, eorum auxilio se terram Sericam aditurum. Sed aliis patribus Iesuitis Lusitani potius commodo erant. Cum enim Lusitanus quidam illicita negotians in portu Canton comprehensus sit ac in custodia teneretur, patres duo Iesuitae Barreto ac Goes pro redemptione sua agebant.Tunc et procuratorem portus cognoverunt et cupienti horologium Europaeum dederunt et curioso superiorem scientiam rerum technicarum ostenderunt.Ille ita amicitia vera cum illis coniunctus est et perlibenter illos in portu remanere permisit. Hi alios ordinis fratres advenire iusserunt et advenae amicitiam procuratoris urbis et magistratuum conciliaverunt sua exquisita urbanitate, benignitate et caerimoniarum peritia. Nam illi sequentes Iesuitae et linguam et mores et instituta et res gestas Sericas quam optime sciverunt. Schola enim in insula Lusitanorum Macao instituta erat patre Valignani molitore, ubi haec omnia quam accuratissime perdidicerant antequam portum Canton intrassent.
Mirabilis apud Seres scientiae amor et veneratio litterarum, at et superbia propter antiquissimum cultum civilem proprium. Se „imperium medio orbi terraum" esse a barbaris limitaneis circumdatum crediderunt. Hac de causa maxima cum cautela Iesuitae rem suam ad Sericum imperium convertendum inceperunt. Vestibus Sericis indutis ac se ispos nominibus Sericis clamantibus se haud differre a Seribus nec lingua nec moribus videri voluerunt.
In numero sequentium fratrum in portu Canton fuit et Matthaeus Ricci (1552-1610), qui olim in Collegio Romano praecipue rebus astromomicis excelluerat. Sed pervenit primum in portum Canton veste monachi Buddhici induta, doctrina hac ad tempus imbutus ac novo nomine sibi adhibito Li Ma-teu. Principio more aliorum monachorum vixerat donec doctum Serem quendam obviam sibi habuit quocum de coelo colloqui potuit. Illum scientia sua eximia obstupefecit ita ut Ser ipsi suaderet, ut vestem mutaret et docti viri Serici vestita forensia vestiret. Hoc peracto cubiculum suum mutavit in laboratorium quoddam : ubique cartas geographicas, picturas ,libros ac permulta instrumenta ad rem physicam scrutandam necessaria disposuit . Fama celeriter divulgavit miraculum novum ac actutum domum optimatibus ac doctissimis Seribus implevit. Hic docuit perurbaniter sciscitantes doctor Li res Europaeas maiores, principia scientiarum novarum necnon picturas religiosas et libros sacros haud occultavit viris satis familiaribus. Mox invitavit eum provinciae Kiang-si regulus, ut et eum viseret. Regaliter exceptus est. At erat causa haud secreta invitationis hospitiique. Mathematica enim disputatio instituta est regulo iudice inter Li et optimos mathematicos Sericos provinciae huius. Perfacile vicit eos omnes Iesuita peritissimus. Tunc et librum novum lingua sinensi „Elementa mathematica" secundum Eucliden composuit et docuit doctos viros de acusticis, astromonicis, horologiis. Itaque stupore omnes adfecit. Sed simul exposuit sollerter serice evangelium ad instar dialogi cuiusdam Serici philosophi et sacerdotis Christiani, etsi mortem Christi cruciatu plerumque obumbravit. Genus enim mortis Seribus servile et infame videri scivit. Ex provincia Kiang-si iter fecit Iesuita Li Ma-teu in urbem imperialem ac partim secretam Peking. Hic per quendam amicum Imperatori tunc potentissimo ac novorum percurioso Shen-Tsung (1573-1620) horologium Europaeum dono misit. Cum autem horologium in cubiculo imperatorio operari desivisset , iussit tristis imperator donatorem advenire, ut horologium mirum reficeret. Et id iteratum est aliquoties. Interea cum Li verteret rotulam horologii, curiositatem et admirationem imperatoris excitavit observationibus aliquot immensam suam relictam scientiam ostendentibus. Praecipue sollertia pingendi et de rebus astromomicis disserendi imperatoris mentem et animum cepit. Cum dixisset multo sapientiores viros his in rebus sibi notos esse, rogatus est ab imperatore,ut eos in regiam quam celerrime ascisceret. Apud imperatorem fidem erga se talem obtinuit, ut filii imperatoris magister et paedagogus factus sit. Diu in aula clarebat virtutibus suis mentis et animi ardore evangelizandi haud neglecto. Cum obiret, trecenta fana Christiana iam erant in imperio Serico et sepulcrum stupendum imperator ipse illi aedificavit et more Serico cultum mortui instituit administris ad ritum servandum designatis. Interea et alii Iesuitae in aula imperatoria multo valebant , magno amore reverentia gravitate florentes ac in rebus politicis , nonnumqaum et privatis,domus regiae adiutores necessarii et dilecti , sed partem posteriorem huius historiae fere fabulosae alias scribam. (sequetur)
Scripsit Johannes Gluszak
|