57
De Sylvia Beach et perdita aetate
Noel Riley Fitch, magistra Universitatis
Californiae Meridionalis, scriptorum Lutetiae Parisiorum
frequentium incipiente saeculo vicesimo studiosa, anno praeterito
hunc vividum et doctum librum de Sylvia Beach edidit, quem in
Italicam linguam conversum libenter perlegi.
Quis fuit Sylvia Beach? Cuius quamvis nomen fere omnibus
obscurum sit, eius labore et amore litterarum omnes ignari usi
sumus. Filia fuit pastoris Presbyteriani in Maryland orta et in
civitatibus USAe ad Orientem vergentibus adulta facta: anno
MCMXVI, dum in Europa primum bellum mundanum furit, Lutetiae
diurnaria frustra fieri conatur. Cum autem Hadrianam (Adrienne)
Monnier, bibliopolam Francogallicam, cognovit, parvam tabernam
librariam Lutetiae condidit, ut libros scriptorum Britannorum et
Americanorum, illo tempore in Europa rarissimos, venum daret: cui
tabernae nomen tribuit "Shakespeare and Company".
Primum scriptores Francogallici, exempli gratia Aragon, Gide et
Larbaud, discipulique Universitatis Sorbonae novum locum
frequentarunt, postea scriptores Americani verbi gratia Gertrude
Stein, Ezra Pound et Ernest Hemingway, necnon musicae auctores et
poëtae. Parva taberna Sylviae Beach mox cunae culturae Europeae
et Americanae facta est, sollicitudine et amore litterarum
dominae indefessae eiusque amicae Hadrianae.
Sed longe ditissima et accuratissima, necnon lectoribus
iucunda, est narratio amicitiae Sylviae cum Jacobo (James)
Joyce, clarissimo scriptore Hibernico. Cuius opus maximum
"Ulysses" ipse edere nullo modo antea potuerat, quod
nullus editor librum tam singularem et licentiosum dignum
divulgatione putavisset. Sylvia Beach, vehementi admiratione
auctoris Hibernici acta, opus ipsa edere constituit, pecuniam
mutuam saepe prodigo et levi amico dans - cuius minima pars
tantum serius restituta est - et partes obscenissimas, quas
puellis dactylographis tradere dedeceret, ipsa a paginis manu
scriptis transcribens.
Bello mundano secundo difficilior vita Sylviae fuit: cuius
taberna a militibus nazistis occupantibus clausa est ipsaque
domina captiva per menses nonnullos detenta est, quamvis, ut
civis Americae Civitatum Unitarum, numquam in vitae periculo
esset. Post bellum secundum mundanum quietior vita esse potuerat:
ab omnibus enim recognita sunt bene facta duarum mulierum,
quae locum conveniendi et invicem cognoscendi litteratis et
doctis aetatis suae praebuissent et facultatem uni ex maximis
auctoribus, qui litteras saeculi vicesimi radicitus renovasset,
opus mirum et arduum contra ceterorum opinionem edendi
obtulissent. Sed Hadriana, gravis morbi dolorem non tolerans,
anno MCMLV sibi ipsa vitam conscivit. Ita Sylvia maestissime
postremos annos egit, usque ad annum mortis suae MCMLXII.
Librum hunc amantibus Iacobi Joyce (ut ego sum) et Lutetiae
Parisiorum commendo, quamvis accuratissimae descriptionis etiam
minimorum factorum interdum me pertaesum sit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|