Omnes rei militaris viri docti, qui proeliandi rationes a Napoleone Bonaparte adhibitas investigarunt, miram pugnandi artem ac rationem ab illo imperatore praebitam esse maxime in proelio Austerlitziensi adseverant. Est Austerlitz oppidulum in Moravia situm, prope quod Kalendis Decembribus a. 1805 tres ingentes exercitus, nempe Russorum et Austriacorum ex una parte, Francogallorum ex altera confluxerant.
His praeerat Napoleo, qui die insequenti ad hostium copias fallendas astu militari usus est hoc: paucis militum cohortibus in utroque cornu dispositis, ut in eos legiones Russicae et Austriacae impetum facerent haud multum opperiri debuit. His autem legionibus miles Francogallus strenue restitit, atque horâ circiter nonâ temporis matutini nebulam, quae Russis et Austriacis a diluculo faverat, sol ex improviso dispulit. Dum e tormentis Francogallicis missilia in hostes longo inter sese spatio separatos iaci coepta sunt, maxima exercitus Napoleonici pars, quam integram imperator servaverat, in Austriacos Russosque irrupit, quorum nonnulli, postquam a Francogallis depulsi erant, lacum quendam nomine 'Satschan' glacie concretum traicere conati sunt. At frustra, quia ob currum bombarum plenum displosum atque ob alia missilia a Francogallisiacta multi equites et pedites algidis in lacus aquis vitam amiserunt.
Russorum validissima equitum legio ad Francogallos oppugnandos strenue, at frustra, proeliavit. Horâ quintâ postmeridianâ suos milites a proelio desistere iussit Napoleo, qui eos verbis laudavit hisce: "Si quando vestrum quisque dixerit 'proelio Austerlitziensi adfui', ei haud dubie respondetur 'miles spectatae es virtutis'". Aliqui numeri: eo in proelio pugnarunt circiter nonaginta milia Russorum Austrorumque; mortem obierunt et vulnerati sunt 27.000; capti: 12.000. E septuaginta quinque milibus Francogallorum vitam amiserunt 1.400; vulnerati: 7.000; capti: 580. In Francogallorum exercitu fuerunt etiam 250 equites Aegyptii, qui multos centuriones Russos captos laetanter ad Napoleonis tabernaculum apportarunt; hos cum ille vidisset, dixisse traditur: "Hunc diem multae feminae Moscuenses lugebunt". Quadam in illius victoriae renuntiatione ipse contra Britannos invectus est verbis ferme hisce: "Utinam cruor, qui hodie effusus est, in perfidos insulanos harum molitores aerumnarum redundet!" (fons: David G. Chandler, 'Res bellicae Napoleonis'; huius libri titulus Anglicus: "The Campaigns of Napoleon", Weidenfeld and Nicolson, 1966; titulus Italicus: "Le campagne di Napoleone", Rizzoli, Milano, 1969; sententia supra relata: p. 543). Accepto huius proelii nuntio, Villelmus Pitt (Iunior), Britannorum primus administer atque indomitus Napoleoni adversarius, tabulam, quae ad Europae descriptionem spectabat, flexisse dicitur atque adfirmasse: "Hac proximos in septem annos haud egebimus". A vero haud multum Villelmus ille aberravit; nam solum anno 1815 Napoleo debellatus est.
Pisauri, die 2 Dec. a. 2005 p. Chr. n.