Harrius Potter et poculum ignis
Harrius Potter
et poculum ignis
Mike Newell librum quartum de
Harrio Pottero a J. K. Rowling quasi divinitus scriptum in
imagines redegit neque quicquam novitatis amisit mythistoria,
cuius initium quidem ex versione Latina Petri Needham vel, si
paulo doctiores sumus, Graeca Andreae Willsoni novimus.
In schola Hogvartensi certamen trimagicum locum habet.
Cui tres discipuli trium diversarum scholarum intersint necesse
est. Itaque discipulae pulchrae scholae Francogallae, cui nomen
est Beauxbatons, et discipuli cuiusdam scholae Russicae ad
scholam Hogvartensem adveniunt. Poculus ignis singulum e
discipulis trium scholarum eligit: Victorium Krum, Florem
Cortensem, Cedricum Diggorium. Usque ad hoc punctum temporis
omnia rite accidunt, tum autem et sors Harrii Potteri exit, etsi
propter pericula eximia nemo nisi grandior septendecim annis
interesse potest, Harrius autem tantum quattuordecim annos natus
est. Tamen Harrius Potter victor evadit. Sed interea praeter
multam magiam et multa fortiter et periculosa facta videmus prima
quoque vestigia amoris. Newell hac occasione optime usus imagines
creavit, quae nos nostrae ipsorum iuventutis memores facerent.
Ita multa quoque iocosa praebentur. Sed et obscura non
negleguntur. Nam Voldemort ipse apparet et potestate sua usus
demonstrat et magos esse mortales.
Ne igitur longus videar, pollex
pressus: Pellicula operae pretium est omnibus, qui Harrium
Potterum amant, et qui eum amare etiam discere debent! Utinam mox
quartum quoque volumen Latine legere possimus!
Scripsit Stefan Weise Halensis
|