Annus
2 0 0 6


His feriis aestivis iter confeci apud Helvetios

Iter Helveticum

His feriis aestivis iter confeci apud Helvetios. Ad oppidum versus enim quod appellatur Inter Lacus (vulgo Interlaken) profectus sum et ferrivia me Genava (qua de urbe scripsit Caesar ipse, 1, 6: "extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus") usque ad Bernam contuli; deinde Berna ad Interlaken. SBB, scilicet Ferriviae Helveticae (Schweizerische Bundesbahnen) est praeclara Societas publica, quam omnes satis compertum habent. Et beatissimus sane visus sum hamaxostichum expeditissimum (cui nomen, sermone moderno, est Inter City) ascendens. In currum ferriviarium conscendi et in partitionem meam, in qua praesignationem habueram loci assignati. In capite rapidi erat machinamentum motorium electricum, cui nomen Re 460.

Quam dulce et levissimum percurrere Helvetiorum valles est!! Tetigeram has urbes, quas vel iam ipse noscebam e superioribus itineribus meis vel a statione ferriviae conspicere potueram : Lausonium necnon Friburgum. Apud Helvetios optime manseram. Primum oppidum pedibus calcantibus perlustrare inceperam.

Invenitur in oppido aura quaedam ad mediam Europam pertinens, ut ita dicam, non tantum quod attinet ad structurae genus, sed etiam quod ad ingenium in vias et plateas redundans, quae omnes mirandum paene in modum in Jungfrau montem aperiuntur. Sunt vero quattuor templa praeclara, Beatenberg (1673); Habkern (1666); Gsteig (XII/XIII saec., Protestantium) atque Schlosskirche, scilicet ecclesia quae ad castellum pertinet (XII saec.)

Postridie ad loca superiora unde est despectus in vallem quae inter lacus Brienz et Thun vergitur ascendere potueram vehiculo funali, quo ad locum, quod appellatur Harder Kulm, gratissimo animo perveneram

In hanc paginam, quaeso, caput inquirite, quod pertinere videtur ad Harder Kulm et conspicere poteritis mirabilia eadem quae coram me diebus illis erant (pulsate sub 360° Panorama)!!

Apud cauponam quae ibi invenitur optime comedere potueram tubera solani fricta cum ventre suilli fumido, super quae ovum in patella coctum discumbebatur necnon cervisiam dulcissimam bibere. Postea potionem cafeariam more Vindobenensi confectam sorbilaveram.

Postero die expositionem quandam inspicere potueram quae pertinere videbatur ad historiam ferriviae Helvetiorum et quae me valde delectavit.

Scripsit Stephanus Rocca



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae