Annus
2 0 0 6


Rem vere mirabilem fecit Martinus Swietlicki: divisit scilicet poetas modernos Polonorum in duos greges – indole musica praedi

Rem vero mirabilem fecit Martinus Swietlicki: divisit scilicet poetas modernos Polonorum in duos greges – indole musica praeditos et surdos. Inter hos Ceslaum Milosz, Vislaviam Szymborska (ambo praemio Nobeliano honorati), Sbigneum Herbert necnon Thaddaeum Rozewicz posuit, inter illos (minime scilicet surdos) solem Vladislavium Broniewski! At vir magnae auctoritatis his in rebus Swieticki haberi debetur, nam ipse poeta carmina sua ante quindecim circa annos inopinate ad musicam ut vates quidam canere coepit, quam rem facere ad diem hodiernum pergit. Notanda illa coitio Milosz cum iuvenibus poetis carmina eorum declamandis, cum Swietlicki amicique eorum instrumentis musicis instructi scaenam intrarent, archipoeta autem male id gerens offensum se sensit et postea usque ad diem suum supremum Swietlicki vitabat.

Adsunt nobis ergo praeclari poetae surdi! Causa est, quod non plus carmina canimus, rarissime voce recitamus, in charta tantum vita eorum completur. Qualis res nullo modo apud antiquos fieri posset – hi enim omnia, epistulas quidem ad amicos familiaresque, antequam in lucem dederunt, multoties ad ipsos declamasse putantur, hoc modo probantes an bona essent. At bona erant, cum bene sonarent. Non ita plus.

Inventum Swietlicki pronuntiatum est tempore symposii in memoriam poetae Broniewski habiti, cui rei poetae, scriptores necnon aestimatores litterarum maximi (aut fere maximi) in terra momenti participes erant: Michaelis Kaczynski, Paulus Dunin-Wasowicz (utinam semper vivat, nam pecuniam, licet parvam, pro his summariolis nobis solvit!), Magda Patryas, Jaroslaus Klejnocki, Lucas Gorczyca necnon Ostrowski quidam (hi, sinistrae parti fautor radicalis, insania tantum ex ore emit proximaque dictatura lingua privatus esse debet). Symposium, ut omnia talia, nugarum perplenum, molestissime legitur, at operae pretium inventum solum Swietlicki erat. Quod cum a me, lector care, iam audiveris, a lectura relationis symposii abstinere potes, sanam mentem servaturus. At, oblitus fere sum: cogitatu digna est fortasse adnotatiuncula Klejnocki Broniewski tantum alcoholis bibisse, ut conscientiam malam (ob collaborationem cum regimine communistico) leniret.

Insuper in "Lampade" percontatio Georgii Sosnowski, nimis longa et nimis monothematica: de pugna inter elementa Apollinum et Dionysiacum, quae etiam nostris in temporibus in homine geratur. Memoratu digna fortasse aestimatio eius motus iuvenum annorum sexagesimorum-septuagesimorum praeteriti saeculi: Deo gratia quod erat et Deo gratia quod iam abest! Cui aestimationi et nos dimidiatim assentimur.

Alibi percontatio scriptoris Matthaei Malicki, nobis adhuc ignoti, sed mox scripta eius intrare decrevimus, nam e percontatione patet eum scriptorem "patriae parvae" est, omnia scilicet in orbe radio decem chiliometrorum aguntur, ubi terrae, gentes, temporaque varia in unum condensata invenies. Tale mundum iam Ernst Juenger in "Saxis marmoreis" depinxit, taleque nobis, ambulando pigrissimis, maxime placet.

Non est hic fasciculus "Lampadis" fortasse optimus omnium, sed sunt tot alia ubique facienda – tempus autumnale adest, castaneae in hortis colligendae!

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae