Annus
2 0 0 6


BELLUA IN IMO PECTORE

BELLUA IN IMO PECTORE

Rexit Cristina Comencini. Cum Giovanna Mezzogiorno, Alessio Boni, Stefania Rocca, Angela Finocchiaro, Giuseppe Battiston, Luigi Lo Cascio, Francesca Inaudi...

"Quid agis, homo? Depone infantem! Solis parentibus licet natos attingere!"
"Quis ita imposuit? "
"Regula."
"Qualis regula!"

Haec sunt verba postrema cinematis Italici "Bellua in imo pectore" (La bestia nel cuore) appellati, quod auctrix Christina Comencini, celeberrimi auctoris cinematographici Marii Comencini filia, e libro suopte iam edito confecit.
Haec enim est lex in nosocomiis ubi mulieres filios parunt, infantes tantum a patre vel matre contigi. Quid si contactus patris libidinosus sit? De hoc arduo subiecto, de libidine patris erga filios suos, agit pellicula.
Sabina, quae vocem suam actoribus exterorum parvi pretii cinematum praestat, Romae cum actore quodam more uxorio convivit. Somnium singulare eam de improviso penitus turbat, remotum et anxium timorem renovans: quidnam significet Sabina (cuius personam Iohanna Mezzogiorno agit) plane ignorat, nec sibi effingere potest.
Aemilia, amica eius caeca ab adulescentia, cotidie ab ipsa visitatur: Sabinam amat, neque ullam spem mutui amoris habet.
Maria a marito deserta, quae iuniorem feminam maluit, solitudinem et rabiem erga viros alit.
Daniel, Sabinae frater, trans Oceanum in Virginiam effūgit ut immundum secretum post terga relinqueret, muliere Americana et litteris Graecis adiuvantibus.

Hae personae, cum aliis minoris momenti accurate tamen creatis ed descriptis, narrationem gravem re, lĕvem et vividam ratione demonstrant, violentiam silentem familiae pudice ostendens; sed etiam hodierna condicio actorum et auctorum cinematum, artis ambitionibus et squalore televisifico dilaceratorum, spectatores ad cogitandum cogunt.

Hanc pelliculam, Venetiarum Biennali demonstrata, dignam reputo quae ab adultis aspiciatur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae