Annus
2 0 0 6


LINGUA TEXTILIUM

LINGUA TEXTILIUM
Incarum nodi aenigmatici partim explicati

Mythus nodorum, qui dicuntur Quipu, Incarum scripta nodosa, explicatus est. Incae autem scripturâ suâ nodosâ non usi sunt ad locos thesaurorum aut cultûs religiosos describendos, sed ad regnum suum administrandum: nodis fiebant declaratio vectigalium et census publicus.

Filis nodosis cohaesit regnum Incarum. Filis enim, quae appellabantur quipu, haec gens Americae australis ingeniosa omnia descripsit ingenti regno suo administrando necessaria: proventum maydis, numerum operariorum atque bestiarum domesticarum. Oportuisse, ut omnis Inca vectigalia pendens quandam partem laboris sui corporalis offerret civitati, Gary Urton et Carrie Brezine palaeoamericanistae Cantabrigiensis universitatis Havardianae in periodico Scientiae („Science") scribunt.

Nam Incae vectigalia sua non pendebant auro argentoque – iidem pecuniam prorsus ignoraverunt – sed vi musculorum: tertiam partem spatii temporalis, quo laboraverunt, directe dedicaverunt regi Incarum, qui aequabatur Soli. Altera pars tertia data est senibus infirmisque curandis et ultimâ tantum parte tertiâ familias suas curaverunt.

Per saecula Incae hôc systemate collectivo tam bene fungebantur, ut regnum suum expanderent ab Aequatoriâ (Ecuador) usque ad Chiliam et Argentinam, dum interiit Hispanis saeculo sexto decimo invadentibus. Ex quo tempore animi scientistarum totius orbis eruditi admiratione imbuuntur cultûs civilis Incarum subtilissimê instructi.

At usque nunc nodi *quipuani visa erant aenigmata inenodabilia. Iidemque num nihil essent nisi ornatûs? An genus sermonis scriptualis? Annis saeculi vicesimi vicenariis Leland Locke scientista privatus opinatus est nodos quipuanos nihil esse nisi indices numerorum: singulos nodos valere cifras, crassiores positos esse pro locis decimalibus, locos vacuos pro zerotibus.

Aenigma nodorum

Haec theoria Lelandii Lockei numeraria usque ad annos septuagenarios saeculi vicesimi defensa erat, dum a grege Universitatis Cornellianae est refutata: Vicenae enim minimum partes centesimae (20%) nodorum quipuanorum adhuc relictorum non congruerunt cum explicatione Lockianâ.

Pauci autem nodi quipuani adhuc restant: in toto mundo adhuc 800 (octingenti). Quorum 400 (quadringenti) ferê servantur in Berolinensi Museo Ethnologico. Sed colores filorum partim iam evanuerunt, quo difficile est nodos inter se comparare. „Nulla est *datotheca completa omnium nodorum quipuanorum nobis relictorum" Manuela Fischer palaeoamericanistria Berolinensis Musei Ethnologici refert diurnariis periodici SPIEGEL ONLINE. Itaque perdifficile esse fila quipuana intricata explicare, quae originaliter nihil fuerint nisi quoddam adiumentum memoriae – tale quale sit nodus mucinnii, quo nonnulli homines utantur ad aliquid memoriae mandandum.

Fischer rem acu tangit verbis q.s.:"Maxima difficultas nodorum quipuanorum in eo est, quod nullum habemus textum comparabilem, ad quem illos referre possimus, nullam translationem". Aliter ac in Aegyptiorum notis hieroglyphicis explicandis nullum exstare Lapidem Rosettae, quo palaeoamericanistae adiuventur. Lapide enim Rosettae, stelâ quadam graniticâ, cui infuerit textus trilinguis, saeculo undevicesimo fieri potuisse, ut notae hieroglyphicae explicarentur. Fischer "Tale adiumentum" inquit „nobis deest in nodis quipuanis tractandis".

Nodos quipuanos traditos esse per hierarchiam administrativam

Itaque investigatores non possunt, quin nodos quipuanos perscrutentur parvis eorum gregibus inter se comparabilibus. Scientistae Universitatis Havardianae perscrutati sunt 21 filamenta quipuana, quae omnia inventa erant in centro Incarum administrativo prope Limam sito, cui nomen fuerat Puruchuco. "Nos credimus" Urton et Brezine inquunt, „archivum Puruchucoanum esse exemplum optimum, quo demonstretur, quomodo nuntii in hierarchiâ administrativâ missi sint sursum et deorsum".

Qui scientistae Havardiani speciali programmate computatrali filamenta quipuana sunt perscrutati: ex uno filo principali proficiscuntur saepe aliquot milia filorum secundariorum, quae sunt vario colore, longitudine, variis nodis. Septem autem filamenta ab investigatoribus explicata sunt registra vectigalium laboris exanclandi. Porro invenerunt nodos quipuanos traditos esse per varios gradûs administrationis. Nonnullae nodorum coniunctiones iterum iterumque inveniuntur: quibus redditur progressus per hierarchiam administrativam factus.

Quibus nodis sint descriptae lamae, quibus homines, adhuc incertum esse

In 80 fere provinciis regni Incarum procuratores debuerunt numerum civium exactum memoriae mandare et tradere. Incolae provinciarum distributi erant in greges millenarios, quingenarios, centenarios, denarios. E colore, positione, qualitate nodorum quipuanorum cognoscebatur, quot et quales operarii Regi Solari praesto essent.

Nunc autem investigatoribus nova aenigmata imminent solvenda: Usque nunc paucas tantum esse ansas, quibus usi scientistae sciant invenire, utrum nodi quipuani unus ad alterum referendi sint divisione an additione. At omnium difficillimum cognitu esse, num et quomodo Incae nodis suis distinxerint res inter se prorsus dissimillimas: lycopersica (lycopersicum = angl. tomato) aut lamas aut – homines.


Scripsit Jens Radü.

Hanc relationem d. 12. m.Aug. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae