Augusta Raurica
Augusta Raurica
Si quis vestrum per pagum Helvetiorum Basileam Agrestem (Baselland)
peragrans vestigia temporum antiquorum admirari velit, in vicos
Augst et Kaiseraugst se conferat, ubi ruinas Augustae Rauricae
visitare licet. Quod oppidum a Lucio Munatio Planco, Iulii
Caesaris ipsius amico et legato, anno XLIV ante Christum natum
conditum, antiquissima est Romanarum coloniarum in Rheni fluminis
valle. Post annos ducentos viginti millia incolarum ibi vitam
agebant. Officinis et commerciis florentibus, nihil deerat quod
in coloniis ex more aedificabatur: forum curia basilica theatrum
(in imagine adposita) thermae templa tabernae.
Post immanem terrae motum, qui anno circiter CCL post Christum
natum factus est, et Alamannorum proximam depopulationem,
aedificata sunt in planitie ad Rhenum vergente, ubi hodiernus est
vicus Kaiseraugst, nonnulla castella quorum intra moenia
confugerunt superstites. Ibi saeculo IV p. C. n. ineunte
exstructum est Castrum Rauracense, diu imperii finibus magni
momenti praesidium, ubi legio prima Martia sedem suam posuerat.
Andreas Ryff et Basilius Amerbach anno MDLXXXII primum oppidi
reliqua effodere coeperunt; ad hunc diem omnia loca, ubi Augusta
Raurica et Castrum Rauracense fuerunt, indagata sunt. Sub divo
reliqua theatri, moenium, portae, curiae, amphitheatri admirari
licet; furnus etiam, thermae, cloacae, cellae vinariae, fornax
latericia visitatoribus patent. In Domo Romana imagines et res
ostenduntur temporum illorum; discipulis "Dies Romani"
parvo pretio praebentur, quibus vita Latina cotidiana
demonstratur: lingua Latina tantum diebus illis uti licet.
Rerum Romanarum amantibus locus ille minime neglegendumst!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|