Annus
2 0 0 6


BIRGITTA SUETA

BIRGITTA SUETA

Ineunte saeculo XIV illustribus et piis orta parentibus Birgitta iam decennis, cum audivisset narrationem de passione Domini, traditur nocte sequenti vidisse Christum pendentem in cruce eundemque recenti perfusum sanguine et cum ipsa loquentem de sua passione. Ex illo tempore in huiusmodi meditatione ita afficiebatur, ut de illa sine lacrimis cogitare non posset.

Birgitta adulescens, dulci Christo soli adhaerere satagens, a parentibus invita in matrimonium data est Ulfoni Gotmarsson, principi regionis Gothorum occidentalis. Virum suum ad offcia pietatis hortabatur tum bonis exemplis tum verbis efficacibus. Piissima quoque fuit in educandis filiis; quin etiam, pauperibus et maxime infirmis serviebat quam diligentissime. Birgittae rogatu sacerdos Matthias sacram Scripturam vertit in linguam Sueticam illam utilibus ornancommentariis.

Unā cum viro suo longum ac difficile suscepit iter Compostellam ad urbem Hispaniae, ubi venerarentur sepulcrum Iacobi apostoli. Cum autem Ulfo – uxoris non solum assensu, verum etiam gaudio monachus interea factus Cirsterciensis – mortuus esset, illa nutu ipsius Christi arctiorem vitae formam amplexa est.

Deinde multa arcana Birgittae divinitus revelata sunt. vadstenae condidit monasterium sub nova regula sancti Salvatoris, quae dicitur, acceptā ab ipso Domino Iesu. In hunc claustrum ingressa est Birgittae filia, sancta Catharina, quae anno 1374 abbatissa futura erat. Aliquanto post Birgitta Dei nutu Romam venit, ubi plurimos ad Dei amorem enixe accendit. Inde novam suscepit peregrinationem, nempe Ierosolymam ad loca sancta. Quo ex itinere cum revertisset Romam, febri multisque aliis morbis per annum afflictata est. Mox demum, meritis cumulata dieque mortis praenuntiato, migravit in caelestem patriam die 23 mensis Iulii anno 1373.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae