Annus
2 0 0 6


SUMMARIUM

SUMMARIUM

Omnes, etiam ii, qui optimum librum Kennethi Dover (1) non legerunt, sciunt apud Graecos antiquos amorem puerorum magni momenti fuisse. Permulta epigrammata ad eum pertinentia continet Anthologiae Palatinae liber duodecimus. Nonnulla eorum demonstrare conantur talem affectum amori puellarum multo praestare. Ecce huius generis carmen, in quo demonstratio plerumque – ut statim e prima voce patet – argumentis anatomicis nititur:

Sphincter nullus inest, artet qui musculus anum,
Virginibus, quorum basia nulla placent.
Cuique cutis male olet, nulla est lascivia verbi
Obtutusque. Studet discere? Peior erit.
Frigida sunt postica manumque ubi corpore ponas
Errantem medio, non tumet ille locus. (2)

Etiamnunc mulieres frigidas nates habere vulgo dicuntur. Originem eius rei explanare volens populus narrat fundo arcae duobus in locis perforato Noe rogasse suam uxorem et canem, ut foramina obturarent. Uni foramini uxor, quae, ut Iudaei tradunt, Naama appellabatur, insedit, alteri autem canis nasum infixit. Id est, cur nares canum et nates feminarum semper frigeant.

Alterum epigramma, quod hic Latine verto, obscena lingua est scriptum, pro quo veniam lectorum delicatioribus auribus praeditorum peto:

Cum futuant tantum spernenda animalia bruta,
Omnibus ingenio praestat acutus homo,
Qui Venerem varians invenit podicis usum.
Bestia bruta est, quem femina sola tenet. (3)

Iocatur hic sine dubio auctor carminis. At simile aliquid dicere serio videtur Michael Witkowski cum Luca Gałecki, collaboratore nostro, colloquens. Ille enim notissimi libri de cinaedis atque pathicis Polonis auctor ait se repugnare condicionibus, in quibus a fato positus sit. Natus est quidem Polonus et mas, sed rationis usus sinit eum, ut ita dicam, ab extra Polonos et mares spectare et videre, quam ridiculi sint saepe eorum mores et opiniones.

Nuper autem – et confiteor id me sollicito animo spectare – Witkowski decrevit suam condicionem hominis omnibus criminibus alieni oblivisci et cum latronibus atque sicariis versari. De iis enim librum scribit. Quamquam negat ille huic familiaritati ullum periculum inesse, ego tamen timeo, ne vita privetur aut ad aliquod horrendum facinus cogatur.

1. K. J. Dover, Homoseksualizm grecki, przeł. J. Margański, Kraków 2004.
2. Anth. Pal. XII, 7.
3. Anth. Pal. XII, 245.

Nicolaus Simonides

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae