CLEMENS ROMANUS
CLEMENS ROMANUS
Clemens I papa medio fere saeculo I natus est Romae in regione montis Caelii, non longe a Colosseo. Discipulus Petri apostoli sedulo dedicavit se rei Christiane, quod ceterum testatur Paulus scribens ad Thessalonicenses e sua custodia Romana: „Ita rogo te quoque, germane compar, adiuvato illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae" (4, 3).
Is creatus Romanus episcopus urbem divisit in septem regiones eisque apposuit totidem notarios, qui in sua quisque ditione passiones Christianorum et res ab eis gestas diligenter conquisitas mandarent litteris. Ipse quoque non pauca scripsit ad doctrinam Christi illustrandam, inter quae eminent Litterae ad Corinthios scriptae saeculo I vergente ad finem, quae primis saeculi non raro adiungebantur ad scripta Novi Testamenti.
Cum eius vita sancta et doctrina effecisset, ut multi Romae incolae Christiani fierent, ab imperatore Traiano relegatus est trans mare Ponticum seu Nigrum, in solitudinem prope urbem Chersona in Crimea paeninsula sitam. Ibi duo milia Christianorum repperit, qui ab eodem imperatore damnati erant. Qui cum in eruendis et secandis marmoribus laborantes penuriā aquae laborarent, oratione Clementis fons aquae dulcis divinitus indicatus est; eoque miraculo multi pagani ad Christum conversi sunt.
His tamen rebus concitatus Traianus illuc misit, qui Clementem, eius colli alligatā ancora, in mare deicerent. Quod cum factum esset, loci illius Christiani, magno Dei adiutorio, invenerunt corpus. Quod postea, saeculo IX, Hadriano papā, e Moravia Romam perlatum est a fratribus Constantino (Cyrillo) et Methodio, qui antea fuerant in Crimea. Conditum est autem in ecclesia aedificata eo loco, ubi exstiterat paterna do mus Clementis ad montem Caelium. Notandum quoque est in eodem templo paulo postea sepultum esse unum ex his fratribus Thessalonicensibus, nempe Constantinus, qui Romae cum factus esset monachus, nomen sibi elegit Cyrilli.
Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM
|